De amicis et fautoribus Kepleri.
967
mercio si nobis licebit de ipsis conjicere, liaec Bcrneggeri amicitia cumulata,omnis sui amoris nescia, summis nostris laudibus digna est. Ille enim Kep-lerum non eo sane animo adjuvit, ut homini gratificaretur et imperatoris summofavore et doctissimi viri nomine exornato, sed haec erat intima animi etvoluntas et sententia, se artissimis familiaritatis vinculis cum viro esse con-junctum, qui, si res et necessitas postularet, eadem promtissime praestaret,se viro in rebus molestissimis adesse, cujus ingenium et animus altius assur-rexisset, quam qui vitam quotidianam satis intelligeret. Neque minus ipsaKepleri jucunditate captus lubentissimo animo ejus omnibus respondit optatis.
Kepleri epistolae ab anno 1613 usque ad a. 1615 scriptae plerumquebrevissimae nonnisi de rebus privatis, de edendis libris aliisque agunt; poste-rioris autem temporis epistolae et ipsae ampliores sunt et Kepleri veramnaturam et animum nobis detegunt. De Argentoratensi studioso Gr in gal-le to agens, quem negotiorum vellet adjutorem, apertissime scribit et qualisDinciana schola esset, et quomodo ipse ad illius urbis theologos se haberet(„sudes sum in oculis theologis hujus urbis“), ne juvenem ad vanas spesexcitaret, nudis verbis conditiones suas affert („mensam habebit eandem quamego philosophicam, pecuniam addam ad vestem necessariam“) et aperte exiguassuas res proponit. („Deseror a Caesarianis fisci procuratoribus, non solvunturreliqua mea, videtur Astronomiae matri petendum subsidium ab astrologia filiameretricula“). Simul autem non sine aliquo spiritu addit, priores suos ad-ministros in variis academiis ad honorata ministeria esse productos. — Anglusille clarissimus Henricus Wotton, qui circa annum 1620 legati nominealiquantum temporis in Germania versatus est, Keplero ut in Angliam veniretpersuadere studuit. Quam ipsam rem et cur hanc honestam vocationem ab-nuerit, his verbis amico scripsit: „Mihi haec altera mea patria (Austria) de-serenda non est ultro, nisi velim ingratus haberi, aut nisi ingratior, quoddiutius ipsis oneri esse pergo, de quo viderint ipsi.“ Quibus verbis dicerevult dissensiones illas et vexationes de rebus sacris in Austria Superiore illotempore coortas et omnium magistratuum ab „Ordinibus“ institutorum diffi-cultates et res angustas. Postea quoque ad eandem rem rediit, scribens:„Alterius patriae collum laqueis indutum dominatus acerbi periclitari videturextreme, coitque et constringitur nodus, qui mihi videtur eo reditum inter-cludere. Etsi quidem nondum ego neque desperavi, neque cessi proposito,demonstrandae meae gratitudinis inserviendique Proceribus jam periclitantibussi potero, neque illi nuncium remiserint. At quia hoc exspectandum tamenest mihi, nunc igitur tempus est, amice, ut omnes benevolentiae, omnes con-silii copias advoces ad mihi subveniendum in formando proposito. Flagrarevides incendium belli civilis in Germania, vincere eos, a quorum stat parti-bus decus imperii, corripi proxima, grassari flammam. An igitur mare trans-ibo, quo me vocat Wotonus? Ego Germanus? Continentis amans, insulaeangustias horrens? Periculorum ejus praesagus? Uxorculam trahens et gregemliberorum?“ — De itinere matris causa in Wiirttembergiam facto haec obiterscripsit: „interim mihi lamentabile iter in Wirtembergiam incumbit; de causaitineris adhucdum Gringalletus nescit, utinam ne quid resciscat in transituWirtembergiae. Tibi aliquid aperiam: eo visum, quodnam faciam exordiumvitae meae describendae, quod tu a me petisti, quod se. dignum cognitionehominum mihi vero honorificum meisque amicis jucundum auditu sit futurum.“Berneggero, qui nuncio de Kepleri matris causa aliunde allato (1621) Kep-lerum invitasset, ut Argentorati suae domi hospes essset, idem respondit haec;