972
Vita Joannis Kepleri.
adversati et publicata sunt Joergeri praedia Ilernalsa, Steyeregga, Kreuss-bach*), non sunt indignae, quas hoc loco adjiciamus: „Virtutem Horatius poetacubo comparat, qui ut ternas habet dimensiones sic etiam virtus ad linea-menta cubi trifariam sese porrigit totiesque in duas veluti partes dividi-tur. Virtus ex una parte supera considerat, ex altera infera, rursumquevirtus eadem, vel ca quae sunt ante nos respicit, vel ea quae pone, illicscilicet futura, hic praeterita. Virtus denique tota in dextra dividitur etsinistra. Quam diu igitur Illustris Generositas Tua dextra seu secunda for-tuna est usa, virtutis nonnisi dimidium ac vix dimidium sui potuit exserere,restabat, ut sinistra fortuna locum daret alteri dimidio virtutis, quam totampossides, demonstrandae inque conspectum exserendae. Virtutem demonstrastipraecipuam regendis magnis opibus, demonstras nunc etiam carendis. Gratulorilli mentis tuae robori invicto de materia hac sui et excolendi et in apertumproferendi, nec fas esse puto, ut philosophiae cultor super gravi hoc casuvirilem animum muliebribus lamentis sibi demulciendum sumat. Vicere quituis inhiabant bonis casu suo acerbissimo, vicisti tu casum ipsum: habeantipsi aliena, tu propria. Quae tu amisisti, vicissim et a successoribus amittipossunt; quae retines, nec cupient extorquere mali, nec poterit quisquam.Mihi ipsi pretium jacturae tanti patrocinii, quod in tuis facultatibus habebamrepositum, satis amplum videtur hujus tuae victoriae gloria.“ ....
Ex Kepleri habitatione Gratiensi ejus familiarius commercium cum Styriacohomine nobili, Ludovico de Dietrichstein deducendum est, cujus com-plures epistolae exstant ab anno 1603 usque ad annum 1606 ad Keplerumscriptae, in quibus ille Keplerum semper „carissime baptismi testis“ (.gerr©ecattev) alloquitur, cum anno 1602. baptismo Susannae filiae celebrando ad-esset testis. In quibus epistolis Dietrichstenius amicissime se offert ad Kepleriuxorem in bonorum redemtione adjuvandam et de ejus arte „hydraulica“ scribit.(Vol. V. p. 639.) In Optice denique (II. 255) Keplerus narrat, Dietrichstenium„Maecenatum suorum praecipuum“ secum saepius de rebus opticis (perspicil-lis) egisse, qua de laude ille laetissimis verbis gratias agit, „dass sein ge-liebter Herr Gevatter seiner Person eingedenk gewesen“. Alius quoque Nobi-lium Styriacorum, Baro Sigismundus d e IIer b e r ste in hoc loco non cstsilentio praetereundus, qui Kepleri consilia inprimis in rebus astrologicis quae-
*) Hernals, Austriae Superioris et vicus et castellum prope Viennam urbem sila,Joergeri Baronis praedium fiduciarium, in controversiis inter Austriae Lutheranos et Catho-licos exortis non parvi momenti res et multorum erat in ore. Ex diuturnis illis actionibus,quas Lutheranorum legati ex Moravia provincia et Austriae Archiducatu missi cum Matthiaimperatore ejusque consiliariis anno 1C09. Hornae et Viennae habuerunt, exiit tandem illa„Capitulatio“, qua Lutheranis concedebatur, sacra sua publice procurare in „castellis, domi-bus et possessionibus, quorum dominium et magistratus Ordinibus Augustanae confessoribusessent.“ Quam ob rem Helmhardus Joergerns Baro, qui inter ipsas actiones dixerat, se inHerualsae castello statim habendas orationes sacras esse curaturum, re vera Cal. Majis anni1609 sacrorum initium fecit. Idem Ingerstorfiae in Castello a Geyero de Osterburg, idomRadauae a Barone de Landau factum est. Qui vici omnes cum haud piocul ab ipsa Viennaabessent, Lutheranis illius urbis commoda oblata est occasio, sacra Viennae interdicta hiccelebrandi, qua data potestate quam plurimum utebantur (decem millia LutheranorumViennae habitantium Herualsae sacris interfuisse dicuntur). Qua re maxime solliciti sacer-dotes Catholici (Chleselius episcopus) primum illa castella capitulatione excepta indicaverunt.Quod cum non ex sententia cessisset, Joergerum ob clientelae perfidiam in jus vocarunt,Hernalsae praedium sperantes futurum esse caducum (1614). Qua de re usque ad annum1619 in judicio certatum est. Tandem haec cansa sic est finita, ut cum ipsi Catholicisacrorum emendationem perfecerint, Joergeri praedia publicarentur.