Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
973
JPEG-Download
 

De amicis et fautoribus Kepleri.

973

siit ad eamque rem secretario suo Zehentmayero usus est, cujus epistolaesupra (p. 703, 710 ss.) carptim additae sunt. A quo pro multis laboribusdonatum poculum argenteum Keplerus Maestlino „pro maximis et multifariislaboribus in edendo Prodromo“ dono dedit. (Cum Keplerus transitum inWiirttembergiam vel ad Tychonem (initio anni 1600) teDtaret, Maestlino descri-bens statum in Styria periculosum, addit: . . . „nemo me expelleret, et pru-dentissimi quique ex ordinibus me amant meaque colloquia ad convivia crebroexpetunt“.)

Keplero autem non modo cum Styriacorum et Austriacorum Lutherano-rum principibus frequentius erat commercium, sed etiam (ut jam dictum est)cum multis potentissimis aulicorum viris (et Matthia et Perdinando impera-tore), non minus quam cum catholicarum partium ducibus. Sic summa eratviri gratia apud Principem Eckenbergium, Baronem de Mekau, quiMatthiae imperatoris erat aulae magister, apud Abbatem a Kremsmiin-ster. Tobiae Sculteto, Caesarei Palatii Comiti, imperatoris consiliario,inscripsit Eclogas Chronicas. In epistola dedicatoria refert causam intermissistudii astronomici amissam uxorem et filium (v. s. p. 795) et dicit virum huncquasi auctorem libri, qui literariis colloquiis Pragae tunc versans et hortatio-nibus animum prostratum erexerit „ut ad jucunditatem studiorum paulatimrespiraret“. In epistola dedicatoria libri Nova Stereometria Doliorum Vina-riorum legimus: „non diu mihi quaerendi erant, quos dedicatione alloquerer,qui ingenii rectitudine demonstrationum ungtßiuxv aequarent, pulchritudinemqueearum singulari cupiditate prosequerentur: talem enim Te, Illustrissime Dominede Liechtenstein, mihi praedicavit medicus tuus Joannes Wodderbornius,qui commodum interveniens Tui memoriam mihi praesentia sua renovavit;talem etiam Te, Illustris et Generose L. 13. Jo er gere longo usu cognitumhabebam.“ Ilis, quae scripta sunt anno 1614, confirmatur id, quod supra deusu familiari cum Joergero diximus; ex iis, quae anno 1G15 addidit prae-missis Keplerus, apparet, ipsum cum Lichtenstenio postea itidem arctius con-junctum fuisse. His enim alloquitur sub finem partis primae Stereometriae„Patronos“: „Tractatum (de figuris ab Archimede non tactis) hic inserui, quodet Te L. B. Jocrgere, et multo maxime Te 111. D. de Lichtenstein (cujusin hac philosophiae parte exercitationes assiduas facultatemque comparatamegregiam judicandi, ex quo Te primum in praefatione libri sum allocutus,multo nunc rectius et copiosius habeo cognitam et perspectam), ubi tempusad isthaec cognoscenda vacaverit, ipsos censituros existimo.“

Sub vitae denique exitum Wallenstenii favorem sibi conciliavit,qui jam antea Keplerum in rebus astrologicis consuluerat. Quamque amicedeinde cum cancellario Bavariensi Herwarto de Hohenburg versatus sit,et ex iis intelligitur, quae supra dicta sunt, et ex epistolis, quae in volumi-nibus antecedentibus inveniuntur permultae. Neque minus epistolae ab Joanneliemo scriptae, medico Maximiliani et Leopoldi Archiducum Austriacorum,verissimae nobis imaginem praebent amicitiae, in pura Kepleri et hominis etdocti aestimatione positae; eidemque semper summae curae erat, ut permultaesuae et aulicorum et sacerdotum catholicorum cognitiones et necessitudinesKeplero quam maxime prodessent.

Redeundum nobis est ad Kepleri cum Maestlino magistro usum etsocietatem. Ineunte quidem literarum commercio, quod inde ab anno 1594usque ad annum 1620. a Keplero saltem raro remissum, sola Maestlini nimiacautione et anxietate in aliquantum temporis interceptum est, semper Kep-