980
Vita Joannis Ivepleri.
rebus „quae ipsi dignitatem et spes adferent“. „Non credis“, scribit mortuoTychone „quantum de te semper sollicitus fuerim. Velim enim te in ejus-modi esse loco, qui doctrinae atque ingenio tuo bonitate respondeat. Utinam
in me esset aliqua facultas, praeclarissimos tuos conatus provehendi.
Quam Cicero virtutem nominat et pro arctissimo amicitiae vinculo ponit, eamego, clarissime mi Keplere, veram pietatem et doctrinam appello, quosque hacpraeditos animadverto, eos sic diligo, ut si redamare me velint, perpetuoipsos amare cogitem. Haec te mihi quoque hactenus amandi colendique causafuit et etiamnum est et si tibi placet erit, quam diu vitae hujus usura utri-que contigerit“. —
Prioribus quidem in literis Papius saepius se sperare dixerat, Deo ad-jutore olim futurum esse, „ut una simul simus“, postea autem cum ei maximaspes esset Regiomontum transeundi, ipse non deposita hac exspectatione scri-bit: „in Monte Regio fortassis facultas dabitur, praeclarissima tua studia atqueliberalissima liberalitate aliqua exornandi atque recreandi.“ Quum Regio-montum venisset, Papius et iter et urbis conditiones descripsit. Mathematicimunus vacare nunciat, his additis: „Stipendium est 200 aureorum Rhenen-sium. Utinam haberemus principem, quocum de hujusmodi rebus conferreliceret; augmento impetrato te ad nos invitarem.“ Quod cum sperare nonposset, amicissimum suum Keplerum mox propius se esse accessurum, iterumiterumque, quamquam procul absens, ei et auxilium offert et fert, cum sae-pius, ut saltem officiosam suam voluntatem praeberet, Keplero ejusque familiaedona mitteret. Neque minus maximae ei curae est, ut idem in literis profi-ceret; adhortatur enim amicum, ut inchoatum de Marte opus perficeret abeoque sperat „novas theorias planetarum, ut nobis Copernici theoriae nontantum facessant amplius negotium“ ; de variis Optices locis difficilioribus quae-rit interpretationem. Quum Keplerus eidem videndi naturam explicavisset,exclamavit haec verba: „Agnosco sane ct grata mente agnosco, te primum etsolum nobis medicis et philosophis veram videndi rationem commonstrasse;dignissimum ego te, ita me Deus amet, judicarem aurea corona, quae tuicorporis pondus aequet.“ — Eundem fere in modum omnes quae sunt secutaeepistolae scriptae sunt, pulcherrimae amicitiae continuae, amoris, admirationistestes; in ea inprimis epistola Papius ex intimo animo dixisse videtur, quaKepleri uxoris mortem verissimis verbis dolet. Quae ipsa epistola et sequentesvol. VI. p. 26 ss. allatae, nonnulla ex epistola a. 1611. scripta supra p. 796suppleta sunt. Ultimum ad Keplerum scripsit Papius a. 1616., et quum illePapio per Criigerum amicum a. 1623. libellum misisset, Papium „nonnullosante annos“ decessisse responsum est. (Mortuum esse refert Hanschius a. 1622.)
Inter eos, quibuscum Keplero literarum quidem sed minus amicitiaeerat usus, saepius jam Christianus Severini Longomontanus dictusest, diutius Tychonis in Dania, paullum temporis in Bohemia adjutor, cujuscognitum est nomen edita „Astronomia Danica“, qua in conscribenda prorsusrationes est secutus Tychonianas. Idem cum minus Kepleri studia et opinio-nes comprobaret, hoc praecipue aegerrime tulit, quod Keplerus et Tychonisastronomiam emendare vellet et de ratione Copernicana se destiturum esseconstanter negasset. Dicit quidem eum in epistola a. 1604. data „amicumveteri necessitudine conjunctum“, sed de ejus studiis iniquissime judicat ejus-que conatum emendandae Tychonicae theoriae lunaris „superfluam curiosita-tem“ compellat. (Epistolam hanc praemisimus vol. III. p. 443.)
Cui injustae et minus urbanae interpellationi Keplerus maxima modera-