Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
979
JPEG-Download
 

De amicis et fautoribus Kepleri.

979

putabat solam esse veram, revocare studiosissime intentus erat, et cum nihilproficeret, exclusioni Kepleri a S. Coena consensit. (Cfr. p. 868 ss.) Ceterumtum quoque Kepleri se ingenium et inventa astronomica magni facere fateturct suadet, ut quondam catholicus Pistorius, ut Keplerus theologica missa faceret.

Ex prioribus annis haec addere placet.

Keplerus cum ineunte anno 1601. conditiones suas Pragenses parumtutas esse vidisset et amicis Tubingensibus illic se officium appetere scrip-sisset, IlafenrefTerus respondit: „Tua mecum dormit mecumquo vigilat in-columitas et salus. Faxit Deus, ut eo tandem loco conquiescas, quo commo-dissimo exoptari potest.“ Sed idem dubitat, quin amicus in academia munusadipisci possit. Mathematicam enim docere Maestlini esse et de loco in pae-dagogio vacante tot esse competitores, ut Kepleri spes sit minima. Tychoneautem Novembri anni 1601. defuncto, Hafenrefferus vehementissime et cupitet sperat, res Keplerianas Pragae fieri meliores. „Deus faxit, ut spes nostrafelici rerum eventu, adimpletis omnium nostrum votis, feliciter comprobetur“.

De Optices exemplo ipsi ab amico misso Hafenrefferus hisce verbismaximas agit gratias: „Inde non tantmu constantem erga me favorem ct bene-volentiam tuam manifeste deprehendi, sed quod et ipse de meo, ut tui amici,erga te studio et quacunque in re pia et honesta inserviendi promtitudinc

nihil dubitares. Semper et Tibi et patriae et rebus mathematicis, ct

quod tales nostro seculo cultores invenerit, tum mihi quoque, quod in eorun-dem contubernio et amicorum catalogo esse liceat, sincerissime gratulabor.Interim ut vivas, valeas atque honore nominisque laude cumulatus subindenobis utilissimos ejusmodi labores proferas, Deum 0. M. toto corde precabor,hoc addito voto, ut vel tandem sincerae nostrae religionis liberas haberepossis exercitationes.“

Idem cum Keplero per Samuelem filium nonnullas orationes sacras ase habitas misisset (1607) et hic doni gratias egisset, respondit hacc: „Quodpro duabus solis oratiunculis tam prolixe mihi gratias agis, meam pro majori-bus donis haud obscure flagitas. Eam scias velim animo meo nunquam de-fuisse, licet epistolae meae rariores non tantas, quantas immortales mecumcircumfero, explicuissent.“ —

Ab anno 1586. usque ad anni 1594. exitum Joannes Papius gym-nasii Gratiensis rector erat; quo cum Keplerus Aprili anni 1594. venisset,ipsi quoque datum est, hujus docti et eruditi hominis conversatione tres mensesfrui. (Ilanschio auctore Papius anno 1558. in Franciae provincia natus, Schwein-furtii et Ulmae ludis publicis frequentatis, Argentorati primum in theologiam, deindein medicinae studium incubuit, Basileae amplissimum doctoris gradum adeptus, Ileidel-bergae in professoris (organi Aristotelis) munus promotus, unde Gratium vocatusest, ubi (ex PeinlicM rectoris auctoritate) dialecticam docuit. Gratio deinde „persecu-tioni cedens“ Tubingam venit, qua in urbe tres annos arti medicae operam dabat,Tubiuga Onoldiam vocatus, ut ipsius Bramlenburgiensis Marcliionis medicus esset,inde postremo Regiomontnm transiit, et ut Borussiae principis saluti consuleret et inillius urbis academia medicinam doceret. Eadem in urbe mortuus est.)

Variae epistolae, ab anno 1596. usque ad a. 1616. datae, quas omnesPapius Keplero scripsit (Keplerianae desunt) pulcherrimo testimonio sunt, quamintima familiaritate viri fuerint inter se conjuncti. Papius enim continuo idagit, ut Kepleri res redderet meliores, quin etiam nuptiis consulit tam diu insuspenso relictis. Idem „suavissimum amicum“ ad praestandam cohortaturin rebus adversis constantiam et ad maximam diligentiae assiduitatem in iis

63 *