Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
982
JPEG-Download
 

982

Vita Joaimis Kepleri.

Ex Müller! epistolis initium tantum literarum anno 1608. scriptarum ad-jiciamus: „Admodum laetatus sum, mi amantissime Keplere, visis tuis etperceptis literis, quae auro mihi quovis cariores fuere. OfGcii mei fuisset,te crebrioribus literis interpellare, sed multitudine officiorum obstrictus idneglexi.“

Brevibus quoque ipsius Kepleri adjutores enumeramus, Ursinum,Odontium, Gringalletum, qui postea quoque quamquam a magistroprocul absentes continua amicitia ei dediti erant, quod ex magna epistolarumfrequentia apparet.

Ex eo deinde literarum commercio, quod Keplero ab anno 1604. usquead a. 1608. intererat cum Kaufburnensi medico J o a n n c Georg io llreng-gero, optime est intelligendum, quantum ipse aliorum opera et merita aesti-maverit, quam promtissimum animum aliorum obtulerit institutioni. Agiturautem in epistolis de Kepleri Optice. Astronomiis enim a medico de variisrebus ad medicinam pertinentibus edocetur, neque quid ille contra certas dixeritoptices rationes respuit, sed aut se ad defensionem parat, aut ad erroris pro-fessionem descendit. Procedente literarum commercio, magis magisque astro-nomus perspicit, quam bene mathematicam medicus sciat, quin eo progressusest, ut suum de Marte opus ante ipsam editionem ab illo perlectum se voluissescriberet. „Nihil enim dubito, te multa moturum, qua cs ingenii dexteritate,

ad quae respondens ego clariorem textum sim facturus. Tuam censuram

ante excusionem operis aliquo sumtu redimerem. Nam quam in tuo stylo 1mirificam perspicuitatem exosculor, ea mihi et naturali vitio et materiae in-solentia deerit.“ Posteriore quoque epistola Keplerus eadem optavit: „utinamex eo, quo feriatos dies egerunt praela Voegelini (typographi), tu commen-tarios habuisses, sic enim lucidiores prodituros esse spero.“

Keplerum ad Nicolaum Vickenium „S. C. Maj. Dapiferum“ epistolaset dedisse et ab eo accepisse, jam supra dictum est et hoc loco unum hoc adde-mus, Keplerum semper aut si de variis rebus astronomicis quaereret Vickenius autde astrologia dubitaret, libentissime et partim, ut solebat, diligentissime respon-disse, quam ob rem nonnunquam ab amico laboris praemia data sunt. (Vicke-nius anno 1611. ex Wolfenbuttelia „ut animum meum tibi benevolum ex partetantum declararem“, duos linteorum Silesiacorum fasciculos misit et brevi seplures missurum esse pollicitus est.) Quamvis autem ipse ex viri ut videturpotentissimi et locupletissimi consuetudine et amicitia permulta speraret eaquejure posset sperare, tamen ad hoc nunquam descendit, ut illius nimio astro-logicarum nugarum studio diligentius respondendo indulgeret (v. I. p. 864).

Quam promto animo Keplerus adolescentes quoque, quorum studiumnosset, et re et consulendo adjuverit, testes sunt epistolae ad lfafenrefferumminorem (Samuelem) theologi filium scriptae. Qui jam ex Gratio, quo cumNobilis filio custos rectorque venerat, Keplerum per literas adierat, Pragaeneipso adjutore simile munus habere posset, sed brevi post Tubingam rediit,ibi Maestlinianas de mathematice et astronomia scholas frequentatum. Indemissis Maestlini thesibus, quas in futura disputatione defensurus esset, a Kep-lero auxilium et consilium petiit. Qui, quamvis ipsi persuasum esset, theses,quin totam ipsam dissertationem (De motibus planetarum) a Maestlino eomposi-tam esse, tamen comiter ex parte quidem Samuelem primum operis auctoremhabet: „perspecto ingenio tuo (nam fidem praefationis tuae secutus theses teinter et Maestlinum ex aequo partior) cupio tua familiaritate uti. Ac si mihisatis perspectus est juvenum ardor, non alia tibi vota esse puto: de parente

i