Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
983
JPEG-Download
 

De amicis et fautoribus Kepleri.

983

agitur. Ad hunc igitur scripsi prolixius.“ Quibus verbis Kcplerus id egit,ut juvenis totum animum astronomiae studio conciliaret, et haud dubie simulsibi spem fecit, fore ut suus laborum esset adjutor; pergit enim his: „Speroa Maestlino suppetias hujusmodi (v. s. p. 770), nam truncum nodosum, quo ute-bar ex concessu Noribergensium (Odontium), remisi academiae suae Altdorffinae.Nisi fallor Maestlinus jam pridem hoc tecum.“ Clarioribus Keplerus utiturverbis exeunte bac epistola, quae loco dicto allata sunt. Quid autem patriscripserit, ex illius responso, supra pag. 779 obiter tradito, aliquantum ap-paret. Is enim indignabundus scripsit haec: „Ad filium meum Samuelemquod attinet, tu naenias ipsius nimium justo attollis. Tiro ille est et tironemappellando nimium dixisse puto, nam et ipse ego in mathematicis tiro sum,praeceptorem tamen illius agere bona cum conscientia queam. Sed jam adid accedo, quod dicam avaritiae mihi adseribis, quam sectando liberorum studiaet salutem negligam. Ea in re, quia primus mihi haec objicis et quia quoti-diana praxis per Dei gratiam me iis, quibus notus sum, satis purgat, nihiladjiciam amplius. Quodsi vero putas, ejusmodi juvenilia ingenia, quale filiomeo jam est, omnis generis vitiorum ac scelerum periculis haeresibusque ob-jectanda, sic enim nobiliora praeclare probatum iri, nihil celabo, mihi meorumliberorum parenti longe aliam mentem esse. Nam opus et labor est, ut pie-tatem colant, si maxime pravis exemplis non corrumpantur. Sed interimgratias ago pro amico in me meosque affectu.“ —

Superiore jam loco commemoratum est, talem fuisse Kepleri naturam,ut cogitationes vix natas brevibus perscriberet amicorumque et exspectata etgravissime postulata contradictione ad eas amplius meditandas et pertractandasperductum se vellet. Quam intimam cogitandi et sentiendi societatem, qua-lem Keplerus speraret ex amicis, apud Maestlinum ab a. 1605. in dies mino-rem fuisse vidimus. Davidi deinde Fabricio Keplerus a. 1608. ipse scriberedesiit, cum ejus sempiterna rerum saepius dictarum ruminatione et perpetuissomniis et nugis astrologicis prorsus esset defatigatus. Herwartus de Hohen-burg quidem usque ad annum 1609. in chronologicis studiis Kepleri auxiliumet petierat et invenerat, praeterea de astronomia quaestiones ei proposuit etde tabularum arithmeticarum editione Kepleri consilium postulavit (anno 1610.hae tabulae editae sunt; cfr. Vol. IV. p. 527), quibus rebus Keplerus ipse adamplius quaerendum excitus est. Cum autem edito Ilerwarti magno operechronologico (1612) rariores et causae et occasiones essent literarura com-mercium eodem quo adhuc modo continuandi, huic quoque amico eodem feretempore quo Fabricio literas Keplerus mittere desiit. Brenggero denique etHarrioto inprimis de optice scribere solitus est et modo tam diu scripsit,quamdiu Keplerianum ipsius optices studium et ardor non resedit et languit(ab a. 1605. usque ad a. 1609.). Quum hoc modo Keplerus ad id redactusesset, ut ipsis veterrimis suis propinquis et amicis de studiis scribendi causaet occasio abesset, omnem novos homines cognoscendi oblatam occasionemarripuit, ut pariter atque antea, partim in aliis literarum regionibus, cumamicis cogitationes suas communicaret. Sic Kepleri cum Berneggero episto-larum ortum est commercium, quod quidem, ut supra vidimus, ex minore partead literas pertinuit. De chronologia (de anno, quo Christus est natus, defi-niendo, aliisque de rebus) Calvisio, Zieglero, Scaligero ab anno 1607. usquead a. 1610. scripsit, de iisdem rebus Deckero ab a. 1610. usque ad a. 1614.misit epistolas, quos ipsos intra annos et Harmonia et Ephemeridum pars etlludolphinae tabulae a Keplero scriptae sunt. Quo ex epistolarum commercio