De amicis et fautoribus Kepleri.
985
te demiseris. Hac te particula indignationis meae justissimae impertiri
volui, ne solus doluerim. Sed tamen et recreatus nonnihil fui progressus inlectione rescripti tui, quippe in quo multa Criigero digna.“ Deinde rediensad studia sua et quas novas in motibus planetarum constituerit rationes re-censens, pergit: „Maestlinus ridere solitus est meos labores, dum omnia, etiamin Luna, ad causas physicas traduco. At, Herde, hae sunt meae deliciae,laborum solatia et gloriatio praecipua, quod successerit mihi. Quantum ego,Deus bone, laborum hausi! Quoties hypotheses Lunae immutavi ut eclipsestuerer! Neque tamen unquam successit felicius, quam postquam hypotheses
istas a priori constitui.“.Criigerus responsionem suam his incipit: „Beasti
me deliciis tuarum literarum, quibus ego reddere pares, ut maxime velim, nonpossum, tenuitatis meae mathematicae sat mihi conscius.“ .... Deinde seexcusans, quod contra Nagelium scripserit, pergit: „Egone, qui destituor ob-servationibus, otio, ingenio tantae moli pari, summorum hoc tempore astrono-morum censeam labores, quos longe sequor et vestigia semper adoro? Si dubiain tuis vir humanissime scriptis deprehenderem, jam pro coepta inter nossincera amicitia in sinum tuum effundere non formidarem. Et satis jam au-dacter tua benevolentia utor, et audaciorcm ea me facit in dies.“ Haec se-quuntur quaestiones astronomicae, ad quas Keplcrus respondit epistola benelonga, astronomica tractans. —In ultima quae exstat epistola (a. 1626) refertKeplerus, quid ad edendas Tabulas Rudolphinas paraverit, quo earunderacausa itinera fecerit, usum se esse „acidiculis“ Goppingensibus, per mensemTubingae transegisse: „creber cum Maestlino, Schickardi hospes. Verum illejam aetate fessus, iste promtus, acer, sed laboriosissima professione distentus,nihil admodum in praesens ad artem contulerunt.“ —
Remus quoque in prima epistola (1611) scribendi excusationem affert,„quod facie ignotus has tibi insinuo literas“ ct statim de literis et studiisquaestiones movet, quibus Keplerus (1612) copiosius respondit. (Cfr. vol. VI.p. 53 ss.) Quo in epistolarum commercio, quale nobis proditum est, cur majorhinc inde sit sex annorum lacuna (Octobri mense anni 1618. proximae dataesunt litcrae), causa non cx interruptis, sed ex amissis epistolis repetenda est.Inde perpetuae scriptae sunt usque ad annum 1620, ex quo desunt nonnullaeusque ad anni 1628. finem, ubi Remus scripsit, compluribus epistolis a sedatis non responsum esse; cui epistolae Keplerus anno 1629. respondet, illiusliteras haud dubie periisse, cum inde ab anno 1624. a Remo sibi epistoladata esset nulla. Keplerus narrat amico fata sua ab anno 1620. et immiscetiis, quae de studiis suis refert et de libris editis edendisque, nuncium eorum,quae praeteritis annis evenerunt notatu digniora in rebus publicis, quamvisminus apertum se praebet apud virum catholicum et medicum ArchiducumAustriacorum, quam in conversatione cum amicis Papio et Criigero. CeterumRemi et familiaritates in Italia et frequentiores cum variis catholicorum principi-bus necessitudines cum Keplerus ad hoc sibi utiles fore crederet, ut et operasua in Italia commendarentur et ipse ad edenda nova opera adjuvaretur,Remus lubentissime auxilium suum pollicitus rationes et vias affert, quae utad propositum perveniret, ipsi essent sequendae; haud raro vero laetioratempora eum sperare jubet. Quamvis Keplerus illo tempore, quo cum Remoper epistolas conversabatur, variis curis esset sollicitus, tamen semper paratis-simus est, cum illo de literis agere et altius cum eo descendit in quaestionesde harmonia, Lunae theoria, variis de mundo rationibus et multis rebus aliis,quas ille saepe breviore tantum significatione strinxerat. Cum sic Keplerus