988
Vita Joannis Kepleri.
Ilolpii, 1. c.) Molitori eadem occulti odii causa, sed praetextus juris erat:olim (158G. Cfr. p. G73) ipsum atque Wielan diu m prodideram, ego vero ipsiseram supplex, ut et Zi eg e 1 lie us e r o. Köll inus me non oderat, sed egoipsum potius. Semel enim inita mecum amicitia, perpetuo mecum contendit;ego quidem ipsi nunquam malefacere studui, sed oderam ipsius conversationem.Causa justa fuit, quia quoad affectum plus quam amatoria fuit, quoad operapura, n\illo contaminata fiagitio. Non alia cum ullo acrior aut diuturnior con-tentio. Braunbaumium ex amico mihi reddidit infensum ipsumque mihipariter mea morum et ludendi lascivia, ex quo orta fuit utrimque injusta per-mutatio!?), qua una re vehementissime offendor. IIul der i cum a me abalie-navit primum non servata fides et mea temeritas in exprobrando. (Restitutamcum hoc quoque amicitiam testatur „Elegia“ supra p. 130 proposita.) Seifferiodium sponte suscepi, quia oderant ipsum et reliqui ipsumque lacessivi nullaprovocatus injuria. Ortholphus me oderat ut ego Köllinum, cum egoipsum contra amarem; sed multiplex haec fuit contentio. Nam et ipsiusaemulabar industriam, et judicium pene invidebam, et exardescebam contraillius maledicentia et suspicacitate. — Universos saepe in me concitavi meaculpa; Adelbergae proditione, Mulpronnae defensione Graeteri, Tubingae silentiiviolenta rogatione; Lentlinum inepta scriptione, Spangenberg iutn te-meraria correctione, cum is praeceptor esset. C leb erus falsa suscepta su-spicione me ut rivalem oderat, cum antea impense amarat, inde accesseremea oris petulantia et illius morositas, unde saepius in me irruit, colaphosintentans. Kebstockium stimulavit mei laus ingenii, dein levitas, quia inmeum parentem probra conjecit; hoc ego ulturus in superiori, plagas accepi.Iluselius etiam meis obstitit incrementis; in hos nulla mea exstat injuria.Cum Daüb ero fuit occulta simultas et aemulatio, utrimque pene aequalis,propensior tamen ipse ad injuriam. Lorhardus mecum non communicavit,aemulabar ipsum ego, sed hoc nec ille scivit nec quisquam alius; tandemquia Dauberus milii postponebatur, quem ipse praetulit, me odisse coepit etnocuit mihi, erat enim superior. Postea mea protervitate apud cognatos Mch-ringenses subinde in reprehensionem incurri.
Quae denique Keplerus de inimicis in Styria, rectore gymnasii et ordi-num secretario Speidelio refert, leguntur supra p. 684 et 691. His finemfacit relationis de inimicis: „Ultimo Crellium religio a me dividit, sed fidemfregit etiam; hinc ipsi irascor. Faxit Deus, ut iste sit ultimus.
Itaque causae partim in me, partim in fortuna. In me ira, intolerantiataediosorum, proterva vexandi libido ut et jocandi, denique censoriae praesum-tiones, cum neminem non reprehendam. In fortuna hoc est, ut ipsum comi-tetur invidia. Illius causa est quadratum Mercurii et Martis, Luna in trian-gulo Martis, Sol in sextili Saturni, hujus causa est Sol et Mercurius in VII.(sc. domo).
Kepleri literarum studia et doctrina.
Keplerus a parentibus primum in Lcobergensem ludum litorarium, tum inmajorem ejusdem urbis scholam missus est, ubi et latinae linguae rudimentiset aliis quoque institutus est literis, quantum illis temporibus in Wiirttem-bergiae scholis doctae sunt. Tredecim annorum puer, qui bona esset indole,primum in Adelbergae seminarium inferioris ordinis (in quo adolescentes ad