Kepleri literarum studia et doctrina.
989
ineunda sacerdotia educari solent) exceptus est, deinde postquam illic perduos annos commoratus est, in Mulifontanum coenobium, superiorem ludum,transmigravit, quo loco tres annos degit. Tum 18 annos natus studiorumcausa Tubingam venit, qua in urbe per quatuor annos et sex menses in illoTubingensi collegio (©tift) philosophiae, mathematicae, theologiae studuit;anno 1591. post examina optime peracta Augusti mensis die undecimo adsummos magistri gradus promotus est. In magistrorum modo promotorumordine, qualis tum et etiam multo post constitutus est, secundum Keplerusobtinet locum*).
Adelbergae inprimis lingua latina exercita et in ipsis habendis scholisadhibita est; graeca deinde lingua incepta et rhetorice quoque, musica etarithmetices elementa docta |sunt. Eadem studia Mulifontii quoque tractatasunt, quibus accesserunt geometriae elementa. In mathematica quam vitiosact Imperfecta fuerit institutio, testis est Maestlinus, qui in praefatione „Astro-nomiae Epitomae“ praemissa haec dicit: „Juvenes scholis coenobiorum prae-ficiuntur, qui in reliqua politiori literatura optime, sed in hac philosophiaeparte haud sufficienter versati, adolescentulos in mathematum fontibus nonea, quae fieri debet, dexteritate imbuere et expedire possint.“
In academia Tubingensi mathematice et astronomia a Maestlino profes-sore, lingua graeca et rhetorice doctae sunt a Martino Crusio, clarissimo an-nalium scriptore et graecae et neograecae linguae peritissimo. De philosophia,poetice, dialectica, physica Georgii Liebleri, Georgii Burkhardti, Erhardii Cellii,Viti Miilleri, Michaelis Ziegleri scholae auditae sunt; theologica denique studia,quae Keplerus sub exitum anni 1591. incepit, Jacobo Heerbrandio, StefanoGerlacho, Matthia Hafenreffero, Georgio Sigwarto ducibus sunt exercita.
Singula quaeque de studiis Keplerianis afferre non potuimus, cum dehis ipsis temporibus paene omnia literarum monumenta desint, exceptis iis,quae ex libello astrologico, quem supra excerpsimus, desumta infra propone-mus. Quam ob rem ex iis tantum quae postea Keplerus et dixit et scripsitde illis conjicere licet. De praeceptoribus Kepleri Tubingensibus, quos mododiximus, ea tantum afferre possumus, quae in literis profecerunt et de non-nullis quidem, quale postea cum Keplero fuerit usus et commercium.
Scholae quidem Ma e s tlin i an ae et geometriam (Euclidis, Archimedis,Apollonii) et astronomiam amplectebantur, ita quidem, ut in scholis suis astro-nomicis „Epitomen“ suam secutus sit, quae prorsus in doctrina Ptolemaicaniteretur; Copernicanam autem doctrinam quamvis in publicis quidem scholisaut parum aut non attigisse videatur, tamen non dubitandum est, quinin electorum auditorum interiore societate eam attulerit et quam maximagravitate exposuerit. Trigonometriam Maestlinus haud dubie Copernico (Op.
*) Vetere quodam „magistrorum libro“ hic est magistrorum tum creatorum ordo:1. Joh. Brentius, 2. Joh. Keplerus, 3. Audr. Amptmann, 4. Joh. Hornius, 5. Henr. Dettel-bach, 6. Tob. Tauber, 7. Fr. Lindenfels, 8. Dav. Crafft, 9. Cour. Ilaselmajer, 10. GeorgConradi, 11. Joh. Dürr, 12. Balth. Elsenhainz, 13. Beruh. Neher, 14. Jac. Bernheuser,15. G. Belser. Ex testimonio deinde, quod in „Tubingeusis Collegii“ tabulario inest etin Gruneri „Vita Kepleriana“ additum est et paene nonnisi optimas notas A praebet, viderelicet, quae et qualia studia Tubingae Keplerus anno 1590. tractaverit: ethicen, dialecticam,graecam et hebraicam linguam, astronomiam, physicam. De doctrinis mere theologicis prae-ter „Conciones“ in testimoniis ex anno 1592. traditis et mentio deest et laudatio. Con-ciones quidem testimonia optima, A et a praebent.