Kepleri literaxum studia et doctrina.
993
ille academiam reliquisset, et haud dubie, cum in ipsa academia esset, a prae-ceptoribus theologicis parvi est habita. Maestlinus enim, qui et ipse (quod supradictum est) sententiam suam veram palam profiteri non auderet, edito demumKepleriano Prodromo perductus est, ut eam celare desineret (cfr. vol.I. p. 26).Eundem autem non sine causa quid sentiret dissimulasse et minus libere dixisse,ex Hafenrefferi theologi epistolis luce clarius apparet. Scribit etiam Maestlinusbrevi post editum Prodromum ad Keplerum haec: „Nostros theologos non-nihil offendit Prodromus, auctoritate tamen principis nostri, cui principaleschema dedicatum est (vol. I. p. 74), moti in medio relinquunt. D. Hafen-refferus semel atque iterum (jocose quidem, licet jocis seria etiam intermixtavideantur) me adortus et mecum disputaturum se esse testatus est, quam diuveritas scripturae sacrae esset perstitura. Haud ita pridem in publica con-cione dixit: „Deum summum creatorem Solem non suspendisse in medio mundiut laternam in medio atrii. 4 “*)
Quae modo diximus hic afferenda esse nobis visa sunt, ut et qualisMaestlini Tubingae fuerit conditio illustremus, et quibus dubitationibus motuset antea et postea (nam quae praefatur Prodromo, haec plurimum dissentiunta ceteris Maestlini scriptis) prohibitus sit, quo minus palam Copernicanum seprofiteretur, quum Keplerus et Gratii et Pragae Copernici doctrinam publicesic defendere posset, ut lutheranac et catholicae fidei studiosissimi neque re-sisterent neque minarentur.
Praeter ea, quae semper Tubingae tractabat studia, Keplerus saepiuspoeticen exercebat. Jam supra quidem horum poematum nonnulla, quae cunctacertis occasionibus facta sunt, attulimus et hoc loco addere liceat, postea quo-que ingenii venam nunquam defecisse. Testimonio sunt pulcherrimus illeexeunte Prodromo hymnus (I. 185), epigrammata deinde, quae de oculo (II. 125),de Nova Stella (II. 612, 719), de lumine (II. 292), de Tychone (III. 143. YIII. 138.)composuit, et illud, quod a. 1607. ad celebrandas Caspari Dornaueri nuptiasGoerlitzae fecit (ab hoc ipso editum).
Iu libello, quem supra (p.987) diximus partimque excerpsimus, non tan-tum exponitur, qui usus et familiaritas fuerit Kepleri cum sociis studiorumMulifontii et Tubingae, sed etiam qualis Kepleri indoles et ingenium fuerit,quales morum proprietates, idque tanta diligentia et accuratione factum est,ut eo ipso addito omnia adhuc dicta non modo suppleantur sed optime con-ficiantur. Vol. V. p. 476 ss. hic libellus, cujus nonnisi exstat fragmentum,allatus est in annotatione, quae his Harmoniae verbis addita est: „Si jam deeventu studiorum meorum loquar, quid quaeso porro invenio in coelo, quodad illum vel leviter alludat? Philosophiae partes non contemnendas a mevel de novo erutas, vel emendatas, vel plane perfectas esse, fatentur periti:at mea hic sidera fuere non Mercurius in angulo septimae, -in quadrato Martis,sed Copernicus, sed Tycho Braheus, sine cujus observationum libris omnia,quae nunc a me sunt in clarissima luce collocata, sepulta jacerent in tenebris.Non Saturnus dominus Mercurii, sed Caesares Augusti Rudolphus et Matthias,Domini mei. Non planetarum hospitium, Capricornus Saturni, sed Austria supe-rior, Caesaris domus ejusdemque Procerum petenti milii promta liberalitasexempli non usitati. Hic ille angulus est, non thematis occiduas, sed terra-rum, in quem Imperatoris Domini mei concessu ex aula nimium inquieta me
*) Qua ratione Keplerus hoc dictura suum in usum verterit, legatur vol YI. p. 314,Kepleri Opera VIII, 54