Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
995
JPEG-Download
 

Kepleri literarum studia et doctrina.

995

ante Christum et ab antiquissimis ignoratam esse resurrectionem, illo duxeruntillum certamina partium, huc loci obscuri sacrarum literarum. Etiam gentibusnon omnimodam damnationem propositam existimavit, motus speculationemisericordiae divinae. In mathesi multa rimatus est quasi non sint inventa,quae post jam ante inventa vidit. Horologium coeleste confinxit, novamtheoriam et inprimis quinque corpora, difficilia omnia. In historiis hebdoma-das Danielis aliter explicavit (cfr. vol. VII. p. 803 ss.), novam Assyriacae mo-narchiae historiam scripsit (IV. 133 ss.), Calendarium Romanum investigavit(VIII. 268 ss.). In omni genere professionum disputando inhaesit, lectiones ex-trahens. Sic etiam chartas exiguas a se scriptas asservavit, libros quoscunqueoblatos tanquam utiles olim futuros mordicus retinuit. Tempus minimum dilabiaegre tulit, abstinuit hominum consortio contra cupiditates suas. Tenax inre pecuniaria nimium, in oeconomia rigidus, minutissimorum censor, quibusomnibus tempus extrahitur. Laboris interea pertaesissimus, adeo ut sola cupidi-tate retineatur. Et tamen pulchra sunt quae appetiit omnia veritatemque utplurimum fuit consecutus.“

Jam astrologum agens ex planetarum locis has dicit animi et morumortas esse qualitates: „Mercurius in septima celeritatem et laboris odium, Solin sextili Saturni diligentiam et tenacitatem significant. Iiaec duo sunt inhomine contraria: perpetuo poenitere tempus amissum et tamen semper amit-tere sponte. 0 enim jocis et lusui deditum facit et delectationibus ingeniiin rebus levioribus. Nam in pueritia fuit lusui deditissimus, ut adolevit aliaanimum delectabant. Cum autem tenacitas pecuniae a lusu absterret, saepesecum ludit. Mars praecipitat ingenium ct ad iram rapit, ad lusus, varietates,inde ad historias, ad bella, ad patranda, ad audaciam, ad irokvnf/ayftotrwtjv,ad contradicendum, impugnandum, ad reprehendendos omnes ordines, ad criticosmores; haec omnia „nato“ adjacent. Sed adest etiam simulandi, fallendi, men-tiendi libido; Mercurius hoc efficit, a Marte stimulus. Sed duo stimulationes liasimpediunt: metus infamiae et singularis earum, etiam optime et cautissime institu-tarum infelicitas. Est omnium maxime verae laudis cupidus et omnis generis in-famiarum impatiens; sinistros rumores leviculos vel maxima pecunia redimeret,et paupertatem fugit tantum ob infamiam (hoc necesse est a Jove esse); „in-felicitas“ pudorem elicit et confundit. Et nota, homini qui aliud judicat ettamen semper scribendo pergit, significatur hoc a 0 in □ d ; Mercurius liberjudicium purum, sed quadratum Martis praecipitat hoc et adigit, ut non ex-spectet judicium: hinc illius tam crebra poenitentia. — Quod multa incipitnova prioribus imperfectis, causae naturales hae sunt: 1) taedium laboris,sive ardor subitus et non durabilis; nam quamvis est laboriosissimus, tamenest laboris osor acerrimus; laborat autem propter cupiditatem sciendi et amo-rem fingendi et fictorum. 2) Causa alia in fortunae arbitrio est vel potiusin conditione naturae. Nam impossibile est, ut omnia ejus incepta tam multasuccedant, atque etiam ex ardore omnia sibi facilia persuadet, quae sunt tamenin opere difficillima aut longissimi temporis. 3) Quamvis absterrere ipsumdeberet, quod priora sunt imperfecta, cupiditas tamen nova tractandi longefortior est. Cupiditatis hujus illecebrae sunt vita scholastica et umbratilis;nam si difficili onere functionis distineretur, non posset indulgere cupiditatihuic speculandi, ut nec tum, si egestate premeretur. (Cupiditatem hanc exi-stimo significari a Mercurio veloce, orientali in VII.) Sed accenditur ut pluri-mum haec cupiditas exemplis aliorum et ipsa difficultate rerum (quod proprie

64 *