996
Vita Joannis Kepleri.
Martis est). Est autem amor veri, pulchri, honesti, laudis, gloriae nutrimen-tum et finis hujus cupiditatis. Porro ex illa cupiditate hoc sequitur, ut priusaliquid incidat dicendum, quam perpendi possit quam bonum sit. Hinc lial-lucinatur perpetuo in sermone, hinc ne quidem epistolam bene scribit ex tem-pore. Modica vero correctione adhibita, omnia fiunt optima. Bene quidemloquitur et bene scribit, quamdiu nibil premit nisi quod praemeditatus olimfuerat. Sed loquenti, scribenti perpetua intercurrit cogitatio de novis velverbis vel rebus vel modis loquendi aut argumentandi, vel de novo consilio,vel de reticendo illo ipso, quod loquitur. Imaginatio et reminiscentia uniusex alio esse videtur a Q) et ascendente cum stellis plurimis, cum tamen me-moria, qualis in aliis, nunquam fuit bona, h. e. quae species ex sola auditioneaut lectione retineret. Tantum enim illorum et tantisper meminit, dum unumprius notum alterius recordandi causa est et cum illo cohaeret. Haec causaest plurimarum parenthesium in sermone, dum omnia, quae ipsi simul inci-dunt, propter fortissimam commotionem omnium cogitatarum specierum inmemoria, sic etiam efferre loquendo cupit. Ex eo taediosa aut certe perplexaet minus intelligibilis efficitur ejus oratio. Notandum autem, supra etsi dixi,esse cupiditatem hanc vivam in otiosa vita, non tamen verisimile exstinctumiri in negotiosa. Nam ne sic quidem, quamvis perpetuo occupatissimus, abs-tinet a cupiditatibus suis, quin potius omissa honestissimae functionis neces-saria cura eo abit, quo fertur ipsius animus, ut reprehensionem non effugeret,nisi promta eruditione extemporanea satisfaceret utcunque functioni suae.Summa: etsi functioni invigilat, fit hoc tamen cum illis impedimentis, quaedixi. Nunquam enim ipsi deest materia cupiditati, ardori, scrutandi studiodifficilia. Et millia simul incidunt, quibus explicandis, cum tempore nullocircumscribi possit, magis impeditur cura in officio quam incuria. Et sane sifors ipsum in militiam intulisset, fortis omnino fuisset: adest ira, industriadoli, vigilantia, assultus repentini, nec fortasse deesset felicitas. Opti-
mum est, ubi jungitur industria ingenio. Et hic optime habent omnia, nisiMartis radius quadratus illam nimiam auget praecipitantiam et multarum reruminceptionem.“ —
Jam recensitis „adversariis“, quos habuit Adelbergae, Mulpronae, Tu-bingae et Gratii pergit: „Habet homo iste naturam undiquaque caninam; estinstar catelli domestici delicati. Corpus est agile, aridum, bene proportiona-tum. Victus utique idem, delectatur rodendis ossibus, duris panis crustis, estvorax sine ordine, ut quodcunque obversatur oculis arripiat; parum potat, con-tentus est vilissimis. Mores simillimi. Superioribus (ut canis domesticis) per-petuo sese insimulat, ex aliis pendet per omnia, illis ministrat, illis non ira-scitur, si reprehendatur, omni modo studet redire in gratiam. Per se omniarimatur in disciplinis, in politia, in re domestica, et vilissimas operas. Estin perpetuo cursu et quoslibet quidlibet agentes consectatur idem agendo etexcogitando. Est impatiens conversationis et crebro in aedes ventitantes nonsecus salutat ac canis. Ubi quis ei minimum eripit murmurat, ardet ut canis.Est tenax, insectator quorumlibet prave agentium, latrat scilicet. Est et mor-dax: dicteria pungentia habet in promtu. Plurimis igitur exosus est et ab iisvitatur, sed superiores carum habent, non secus ac domestici bonum canem.Horret balnea, tinctiones, lotiones ut canis. Summa: ei infrenis temeritas in-est a quadrato Mercurii et Martis, Luna in triangulo Martis.
Hactenus fere de temeritate, audacia, ira, cupiditate deque iis, propterquae ut plurimum solet reprehendi. Dicendum jam est de iis affectibus et