Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
997
JPEG-Download
 

Kepleri literarum studia et doctrina.

997

moribus, ob quos in aliquo censu est, cujusmodi sunt probitas, religio, fides,honestas, elegantia. Laudatus est ob indolem bonam in pueritia a praecep-toribus, quamvis tum pessimorum esset morum inter aequales. Adulta jamjuventute opinionem habet pietatis, moderationis, industriae, ob quam boni eifavent. Est ille quidem per se religiosus ad superstitionem usque. Puerdecem annorum, cum primum legere sacra potuit, exemplum Jacobi et Rebeccaesibi in ineundo conjugio proposuit, legis praecepta servare voluit, doluit, sibiob jam admissam vitae impuritatem negatum esse prophetiae honorem. Cumquid sceleris patravit, expiatione certa usus est, qua rite administrata crediditse poenis eximi; erat autem quarundam concionum recitatio. Preces vesper-tinas si noctu somno praeventus omisisset, mane cum matutinis conjungebat.A Deo maxima et optima quaeque petere instituit, uti temporali se auxiliopatefaceret, quo aeternum auxilium credere possit. De religione cupide invulgus disserit. Tum autem virtutis studiosissimus est, itaque vita ejus caretinsignibus maculis, nisi quae ex ira et lascivis, itaque inconsideratis jocis pro-veniunt, quia illa adhuc regnant apud ipsum. Senes amat ct colit, gratitu-dinem verbis et opere exercet atque etiam ostentat. Moderationis studiosusest, quia causas rerum diligenter expendit. Nam quod non probat, ibi etipse arma crepat. Ex eo fit, ut ne Deum quidem existimet simpliciter dam-naturum gentes Christo non credentes, ex eo pacem inter Lutheranos et Cal-vinistas suadet, erga Papistas aequus est et aequitatem eam omnibus com-mendat. — Unde ista? Unde nisi ex Jove et Venere cum Sole connexis?“ etc.

Huic Kepleri judicio de ingenio suo et moribus adjungenda est con-fessio ipsius non astrologica, sed plane naturalis et sincera, quam postea(anno 1619) ad Vincentium Blancum scripsit: „Non omnia possumus om-nes. Neque ego ordinem tenere possum: extemporaneus sum ego, confusus,si quid ordinatum a me proficiscitur, decies id repetitum est. Interdum errorcalculi ex properatione commissus longissimo tempore me remoratur. Possemsane infinita effundere, nam etsi deest lectio, superest imaginatio; at non placeomihi in confusaneis talibus, taedet pigetque; coque vel abjicio vel reservo,donec revideam, id est donec nova scribam, quod plerumque fit. Teto etiama vobis amicis, ne me totum damnetis in pistrinum calculationum mathemati-carum, tempus mihi ad speculationes philosophicas indulgeatis, delicias measunicas. Suum cuique pulchrum: alii tabulae et materia genesium, mihi flosastronomiae, politia motuum et ornatus placent.“ —

Liber, quo edito Keplerus in astronomicorum scriptorum ordinem iniit,Prodromus est dissertationum cosmographicarum, continensMysterium co s mo gr ap h i c um. Cujus libri Maestlinum magistrum jamsupra dictum est aliquam habuisse partem, eundemque editioni codicis a Gratioad eum missi praefuisse, senatui Tübingens! librum commendasse et tironempraefatione sua commendaticia ad doctos introduxisse. Hujus autem libri Maest-linus ita socius erat et particeps, ut numeros ex Copernico et Tabulis Prute-nteis et conferret et restitueret, nonnullas quoque figuras a Keplero minusbene descriptas corrigeret; cetera ipsius Kepleri sunt. Jam Tubingae adoles-cens ingeniosus illa Pythagoraeorum cogitatione valde delectatus est, qua hujusmundi et ordo et species numeris et formis describeretur. Iis autem, quae aMaestlino audierat de Copernico, statim in adolescente excitata cogitatio etcupiditas est, doctrinam Copernicanam, quae ei statim unice vera videretur,cum illis Pythagoraeorum cogitationibus connectendi. „Adeo delectatus sumCopernico, ut non tantum crebro ejus placita in physicis disputationibus can-