Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
1011
JPEG-Download
 

Kepleri literärum studia et doctrina.'

1011

natas depromeret ex memoria, depromeret indidem etiam tanquam ex tabulisPrutenicis aut Alphonsinis aequales arcus eccentrici, decurrendos inaequalibustemporibus et decurrendos vi extranea ex Sole, et sic praesciret memoriterid, quod extranea et bruta ex Sole virtus esset effectura. Quae omnia suntabsurda. Mensura descensus in diametro epicycli neque tempus est, nequespatium eccentrici confectum, neque angulus ad Solem. Tribuitur virtuti,quae planetae propria est, cognitio epicycli imaginarii ejusque effectuum inordinandis distantiis a Soie; tribuitur et cognitio luturae celeritatis et tardi-tatis, quam causaturus sit motus communis ex Sole, quia hic necessario ponitureadem intensio et remissio imaginaria motus epicycli imaginarii, quae motusveri eccentrici, quae sunt incredibiliora quam priora.“ Bis et aliis quas affertrationibus motus rejicit Keplerus circulos eccentricos et epicyclos et eo devenit,ut dicat, motus planetarum confici „figura ovali“ (cap. 44), unde per longasambages et accuratius respiciendo ad observationes Tychonis cap 58. ad ellip-sin pervenit, cujus proprietates capite 59 demonstrantur. Ut planetarum motumellipticum demonstret, redit ad flumen et remum ex capite 39; flumen jamcirculariter fluens assumitur, simul autem objicitur, distinguendum esse intervim „materialem“, qualis sit illa fluminis et remi, et vim, quae planetasmoveat, „iimnateriatam“. „Flumen est species innnateriata virtutis in Solemagneticae. Quin igitur et remus de magnete quippiam habeat? Quid siergo corpora planetarum omnia sunt ingentes quidam rotundi magnetes? DeTerra non est dubium, probavit id Guilelmus Gilbertus.“ Polorum horummagnetum alter Solem sequitur, alter a Sole fugit, axis manet perpetuo sibiparallelus, „nisi quatenus successu seculorum ab aliis ad alias fixas nutumsitum transfert“ (quo „nutu“ aequinoctiorum retrocessus efficitur). Fieri posse,censet Keplerus idque pluribus rationibus stabilit, ut motus planetarum hacratione explicetur, paulo post autem ait, „de re ipsa in specie ambigo“.Terrae enim axin ineptum esse ad librationem, quae certis rationibus firmatasit, perficiendam. „Accersatur ergo mens (vereor dicere rationale, nediscursus rationis subintelligatur), quae ex contemplatione diametri Solis cres-centis in cognitionem veniat distantiarum quas conficit, et praesideat facultatis.eu animali seu naturali sic accommodandi sui globi in situ parallelo, utdebito modo a solari virtute impellatur et respectu Solis libretur simulqueconsilio utatur ad librationis tempora restitutioni periodicae non plane aequandaet sic ad transferendas apsides.“ Huic vero „menti“ haud paucae se oppo-nunt rationes, quare tandem dubius rem relinquit dicens: „nulla harum cau-sarum nec adeo mente in universum stante acquiescamus in natura, quae cumalia omnia expedita dedit, tum etiam motus apheliorum luculentam occasio-nem ostendit.“ Ad finem demonstrationis geometricae ellipsis (cap. 59) ad-dit: „Si quis putat, obscuritatem hujus disputationis ex mei ingenii perplexi-tate oriri, ei ego culpam hanc hactenus fatebor, quod haec intacta relinquerenoluerim, quantumvis obscurissima nec valde necessaria ad astrologiae exer-citium, quem unicum finem plerique statuunt hujus philosophiae coelestis.Ceterum, quod materiam attinet, rogo hujusmodi aliquem, ut Apollonii Conicalegat: videbit esse quasdam materias, quae nulla ingenii felicitate ita tradipossint, ut cursoria lectione comprehendantur. Meditatione opus est et cre-berrima ruminatione dictorum. —

Praeter ea, quae ex Kepleri de Marte opere allata sunt, ut duarum attrac-tionis et gravitatis legum fundamenta, transitus a viso ad verum Solis locum,Kepleriauae denique leges prima et secunda, ex maxima operis copia haec ad-

65 *