1012
Vita Joannis Kepleri.
dere liceat. Bipartita eccentricitate, observationibus geocentricis ad heliocen-tricas translatis ipsam Solis theoriam emendavit ejusque eccentricitatem con-stituit, neque minus apsidum planetarum lineas easdemque nodorum circum-scripsit. Amplius pervestigando hoc quoque expedivit, qualis esset planeta-rum orbium in eclipticam inclinatio (latitudo helioccntrica), Solis et Martisparallaxes a Tychone false computatas correxit et hoc modo propius accessitad eas, quae verae sunt, planetarum a Sole distantias, quae quidem a Kepleridemum successoribus perfectioribus instrumentis et auxiliis, quae ipsi nonadessent, accuratius sunt constitutae. Mentione quoque dignum est Kepleria-num, quod dicitur, „Problema“, quo in solvendo permulti versati sunt mathe-matici. Hoc est: „Data area partis semicirculi datoque puncto diametri, in-venire arcum et angulum ad illud punctum, cujus anguli cruribus et quo arcudata area comprehenditur“, vel: „aream semicirculi ex quocunque puncto dia-metri in data ratione secare. Mihi sufficit credere, solvi a priore non possepropter arcus et sinus krtfjoysvetar. Erranti mihi quicunque viam monstra-verit, is erit mihi magnus Apollonius,“ Aliter: „Data anomalia media (tem-pus artificiose denominatum ejusque mensura area) quaeratur anomalia coae-quata (apparentia arcus a planeta descripti quasi ex Sole“). De vocibus„aequatio optica, physica, anomalia media, eccentri et coaequata“, quibusiioc loco Keplerus utitur, haec dat Fabricio: Anomalia media a me dicta estnumerus morarum, eccentri anomalia est arcus itineris, coaequata est angulusvisionis ex Sole. Ego, mi Fabrici, si astronomiam de novo traderem, sic utmihi non esset opus loqui cum antiquis, uterer vocibus aliis: dicerem moram,arcum, angulum, circulum; arcus elliptici nomen, morae mensuram, cir-culi aream.
Omnia ea, quae modo diximus, nova, inopinata, inaudita erant. Kep-lerus, profectus a falsis conditionibus, ipsi ab ea, quae tum erat, astronomiaallatis, perversas et falsas eas esse demonstravit, ct apparentiis coelestibusindefesso studio ad collationem adhibitis et inventis mira imaginatione novisingeniosisque rationibus, quas ad examinandas res et traditas et ab ipso excogi-tatas adhiberet, cuncta denique accuratissimae calculationi subjecit. Nequeprius discessit ab incepta ratione, quam vitiosam eam esse ratiocinando de-monstrasset et hoc modo tandem post varios errores et permultas ambages per-venit ad propositum. Quae sunt aKeplero expedita, astronomiam totam in novameamque meliorem permutarunt et etiam nunc omnis cognitionis astronomicaehabenda fundamenta sunt. Assentiamur igitur Delambrio, qui maximas laudes,maximos honores illi et fortissimo et sagacissimo astronomo attribui jubet,qui coelestium motuum leges, cum alia deesset via, invenerit ratiocinatione. —
Neque vero Keplerus id solum egit, ut astronomiam in novam atquemagis idoneam formam redigeret, cujus studii fructus in eo, de quo adhucdisseruimus, opere exposuit, sed etiam ut investigaret, quae in corporum coe-lestium motu symmetria et harmonia inesset. Itaque quo tempore observa-tiones Tychonis examinabat, nunquam desiit meditari, quo modo motus coe-lestes ad geometriam possent referri, quam opinionem jam in Prodromo suoexpresserat, neque vero omnibus numeris absolutam, nondum enim ei tumlicebat, illarum observationum quasi fundamento niti. Igitur jam anno 1599.in literis ad Maestlinum magistrum et ad Ilerwartum fautorem suum datisesse sibi in animo ait de mundi harmonia librum conscribere. Saepe se essemeditatum, quomodo ad illustrandas res naturales geometria posset adhiberi.Versari geometriam circa proportiones et analogias: proportiones figuras geo-