30
mendos; ignarus haec omnia Vietam et Cartesium melius elaborasse.Iu hac pene dixerim superba Mathescos ignorantia ego historias etjura circumspiciebam, quod illis studiis me destinassem. Ex Mathesijucundiora libabam, Machinas inprimis cognoscere atque invenireamans; nam et Arithmetica mea Machina illius temporis partus fuit.Cum forte Ilugcnius, qui plus credo in me quaerebat quam erat,exemplum milii sui de Pendulis libri recens editum pro humanitatesua attulit. Id mihi accuratioris Geometriae initium vel occasio fuit.Dum sermones caedimus, animadvertit me non satis rectam haberenotionem centri gravitatis, eam ergo indicavit paucis; simul addiditDettonvillaeum (hoc est Pascalium) talia egregie exeeutum. Egoqui semper hoc habui eximium, ut essem mortalium docillimus, sae-peque luce ex unius magni viri verbis pauculis hausta innumera meameditata nondum matura delevi, statim arripere monita summi Ma-.thematici, nam quantus esset Ilugcnius facile perspiciebam. Acce-debat pudoris stimulus, quod visus essem rem talem ignorare. Ita-que Dettonvillaeum peto a Buotio, Grcgorium Yinccntiadem exBibliotheca liegis, jam serio Geometram acturus. Nec mora illosductus Vincentii, illas ungulas a Yincentio coeptas, a Pascalio pro-motas; tum illas summas et summarum summas nataque diverse so-lida et resoluta, cum jucunditate spectabam; plus enim voluptatisquam laboris afferebant. In his eram, cum forte incido in demon-strationem Dettonvillaei specie levissimam, qua probat dimensionemArchimedeam superficiei sphaerae et ex trian-gulorum EIJC et CBK similitudine ostendit, foreCK in DE = BC in EC , adeoque ponendoBF = CK, fore rectangulum AF aequale mo-mento curvae AEC ex axe AB. Haec ratio- £cinandi novitas me percussit; neque enim ani-madverteram apud Cavalerianos. Sed nihil ma-gis obstupui, quam quod Pascalius fato quodamvelatos oculos habuisse videretur; statim enim
J5T