Buch 
1 (1746) Solutio problematis mechanici de motu corporum tubis mobilibus inclusorum : Nova tabulae astronomicae motuum solis ac lunae ; Nova theoria lucis et colorum ; De perturbatione motus planetarum a resistentia aetheris orta ; Enodatio quaestionis: an materiae facultas cogitandi tribui possit? ; Recherches sur la nature des moindres particules des corps / Leonhard Euler
Entstehung
Seite
203
JPEG-Download
 

#§ 203 §U-

existimat, atque cujusque soni propagationem ita exponit,ut non omnes aeris particulas, sed eas tantum, quas ad simi-lem motum vibratorium sint instructas & quasi consonas, in*citentur, reliquis tranquillis manentibus. Ita ut si ejusmodisonus edi posset, qui in aere particulas consonas non inve-niret, is prorsus propagari, ideoque exaudiri nullo modoposiet.

§. LX. Nostra quidem theoria jam ita videtur con-firmata, atque cum ad explicationem phasnomenorum pro-grediemur, ita extra omnem dubitationem collocabitur, utinconvenientia istius novas sententiae satis perspiciatur. Inte-rim tamen ne ullus dubio locus reliquatur, annotari conve-niet, hujusmodi medium, quod ex particulis tam diversiselasticitatis gradibus praeditis sit conflatum, nullo modo con-sistere posse. Particulae enim, quae reliquis magis essent ela-sticae, scse expandendo vimque suam elasticam diminuendoceteras comprimerent, neque ante haec mutua actio cesiaret,quam omnes ad eundem elasticitatis gradum fuissent redactae.Ex quo perspicuum est tale medium, quale Vir Celeb. con-cipit, nullo prorsus modo existere posse.

§. LXI. Deinde etiamsi existentia hujusmodi mediiconcedatur, tamen per eam id, quod intenditur, minime ob-tinebitur. Cum enim quaelibet particula non ab infinitis aliis,sed paucis tantum, puta 13, si sint aequales A rotundae, imme-diate tangatur, atque harum particularum ratione elasticita-tis innumerabiles dentur diversae species, non solum eadem

C c 2 parti-