<m 218 M
lorem violaceum exhibere. Vicislim ergo hinc intelligitur,radios, qui sensum coloris rubri excitant, quos Neutonussimpliciter radios rubros vocat, majori pulsuum frequentiaconstare, atque adeo eodem tempore sopius sensum visuspercutere, quam radios violaceos. Diversitas igitur colorum,uti jam supra innuimus, a numero pulsuum, qui dato tem-pore in oculum incurrunt, pendet; ideoque inter radios di-versorum colorum similis differentia intercedit, atque intersonos ratione gravis & acuti differentes. Color scilicet ru-ber cum sonis acutioribus, violaceus autem cum sonis gra-vioribus erit comparandus; reliqui vero colores, uti flavus»viridis & coeruleus medium quoddam tenebunt, atque cumsonis intermediis comparari debebunt.
§. LXXXV. Cum igitur radii diversorum colorum, dumex uno medio in aliud diverso indolis transeunt, diversimoderefringantur; manifestum est, si in medio ACB duo plures-ve radii diversorum colorum inter se suerint paralleli atquein superficiem AB oblique incidant, eosdem, dum in alte-rum medium ingrediuntur, parallelismum non amplius con-fervere poste, atque adeo a se invicem divergere debere.Scilicet si radiorum celeritas per medium ACB major fue-rit quam per medium ADB, radii rubri post refractionemcum perpendiculari P D majorem angulum constituent, quamviolacei. Ideoque hi radii cum ante in medio ACB estenccontigui & quasi conjuncti, nun e in medio ADB a se in-vicem separabuntur. Nihilo tamen minus, st ex hoc medio
in
4