M 233 M
veniat, reflectatur, reliqua vero species absorbeantur. Cumautem tam reflexio quam refractio ab obliquitate radiorumincidentium pendeat, explicari hinc nullo modo potest,quomodo fiat, ut a superficie corporis, ex. gr. rubri, unde-cunque radii venerint, perpetuo soli radii rubri non modoreflectantur, sed etiam quaquaversus diffundantur: ex quo-cunque enim loco corpus rubrum aspiciatur, rubrum appa-ret. Qua; cum non solum sint explicatu difficillima, sed etiamprincipiis visionis e diametro repugnent, sequentem expli-cationem, quT bis difficultatibus non est obnoxia, naturamaxime conformem e fle confido.
§. CIX. Ut igitur veram apparentiae corporum opaco-rum causam investigemus, ratiocinium ab ipsis principiis re-peti oportebit. Ac primo quidem, cum corpora opaca nonfiant conspicua, nisi aliunde radii in ea incidant, eaque illu-minent; neceffario sequitur, in bis radiis veram latere cau-sam, cur haec corpora videamus. Cum deinde nihil nisi ra-diorum ope videamus, hinc porro intelligitur, radios in cor-pora opaca incidentes efficere, ut ab his corporibus radii adoculos nostros transmittantur. Tum vero quia cuncta cor-pora opaca certo colore tincta cernuntur, utcunque illumi-nentur & ubicunque aspiciantur, effectus radiorum inciden-tium seu illuminationis ita erit comparatus, ut inde radiidata: speciei quaquaversus emittantur. Excludimus autemhinc corpora ambigui coloris, quX prout ex alio alioque locoaspiciantur, diversos colores pra fe ferunt; cum hujusmodiEuleri Opuscula. G g corpo-