Buch 
Dissertatio arithmetica de numero... Praeses Iohannes Conradus Loehe / et respondens Iohannes Paulus Roeder
Entstehung
Seite
12
JPEG-Download
 

12

Schol. Quae in scholio §. 8- annotauimus et denumero tenendasunt. Pleraque enim , quoad numerum numeratum exomni parte determinata , per numerum numerantem uixac ne uix quidem exprimere possumus. Subiectiue ita-que numerus numerans haud raro est incertus et uagus ,* quem tanquam numerum numeratum obiectiue et in se exasse determinatum certumque esse ex supra dictis nouimus.

§. XXI.

Numerus absque magnitudine ( §. XIX.) magnitudoabsque quantitate (H. VIII.) quantitas absque multitudine(§. IV.) haec autem absque unitatibus (§. I.) cogitarinequit: manifestum hinc fit, unitates recte dici numeriEfl'entialia conßitutiua (per princip. Metaph.)

§. XXII.

Euclides, ueterumMathematicorum facile princeps,et qui eum fequuti sunt numerum per multitudinem ex uni-tatibus conflantem definiunt. Nihil est , quod circa hancnotionem possit moneri, fi de numero numerato in ge-nere accipiatur.

§. XXIII.

CeleberrimusBaumgarten profundae eruditionis philo-sophus numerum^ ait,este multitudinem totorum. Hanc,si cumnostris conferamus placitis, definitionem, unam eandem-que esse cum ea, quam de numero numerato refpectiuodedimus, quilibet perspiciet.

§. XXIV.

Non aduersantur nobis, qui numerum per quantitatemdiflin&e conceptam explicare student: dummodo distinctum

con-