Buch 
Christiani Hugenii, ... Opera Reliqua
Seite
2
JPEG-Download
 

i'

DI O P T R I C A.

Haec autem refractionum mensura , non sinuum, sedangulorum ipsorum proportione ab Alhaseno Arabe &Vitellione olim definita fuerat, & experimentis quibus-dam utcunque confirmata. Sed cum in majoribus radio-rum inclinationibus a vero discrepare proportio illa repe-riretur, diligentius sibi Recentiores investigandam existi-* vide marunt. In quibus Keplerus , plurimis frustra tentatis *,Kvtei- ipsam quidem rei veritatem non est astecutus; conjectu-lionem. ris tamen suis, variisque molitionibus non parum sequen-tium studia adjuvit. Post eum vero Willebrordus Snel-lius, cum jam majus operae pretium appareret, quippeexorto telefcopii invento , multo labore multisque expe-rimentis eo pervenit, ut veras quidem refractionum men-suras teneret , nec tamen , quod invenerat , fatis intelli-Tab i S eret - Nam posita, ex. gratia, aquae superficie AB, vi-

rig B 3 . sibili vero sub aqua in D, quod oculo in F posito appa-reat quasi in recta F C , continuabat hanc F C, donec inC puncto occurreret rectae D A , ad superficiem aquaeperpendiculari; hisque ita descriptis statuebat imaginemrei visae apparere in G.rectaeque C D ad CG certam esterationem, veluti in aqua sesquitertiam. Quae rectaruminter se ratio vera est, ac convenit prorsus cum ea,quampaulo ante explicuimus, refractionis lege; quia C D estad C G , ex doctrina triangulorum, ut sinus anguli D G C,vel A G C, seu H G F, ad linum ang. C D G, sive D C F.Verum ad hanc sinuum proportionem nequaquam atten-dit Snellius, & usque adeo ab apparente imagine remomnem pendere existimavit, ut etiam in radio perpen-diculari, qualis HC, effectum refractionis, leu,ut falsoopinatur, decurtationem radii visorii agnoscat, deceptuseo, quod etiam rectä desuper in vas aqua plenum inspi-cienti fundus omni parte attolli videtur. Cujus rei veracausa ex radiis ad utrumque oculum tendentibus petendaest. Haec autem omnia , quae de refractionis inquisitionevolumine integro Snellius exposuerat, inedita mansere;

quae