Buch 
Christiani Hugenii, ... Opera Reliqua
Seite
1
JPEG-Download
 

uäL*

DIOPTRICA.

refrattione radiorum.

Adi os lucis in aquam aut alia pellucidacorpora incidentes inflecti , cum superfi-ciem eorum attigerint, & a via recta de-torqueri ,jam antiquis temporibus animad-versum fuit. Est enim inter AristotelisProblemata , in quo de remorum appa-renti curvitate quaeritur. Itemque Archimedis libellusexstitisse fertur de annulo sub aquis viso , in quo proculdubio de flexu isto radiorum agebatur, nataque inde vi-sus fallacia. Leges vero, quas ita affecti radii sequuntur,serius, ac nostro demum aevo repertae sunt: quas hocmodo sese habere experientia docuit.

Sit liquidi vel solidi diaphani corporis versus FK exi-stentis superficies plana , quae ab alio plano , in quo figu-ra haec descripta intelligitur , secetur secundum rectamAB. In hanc incidat radius obliquus DC, qui ad rec-tam ECK, superficiei proposita: perpendicularem»faciatangulum DCE; is in aqua vitrove perget secundum C Fminori angulo ad CK inclinatam, quam sit angulus DCE;atque ea lege, ut sinus utriufque anguli,hoc est,perpen-diculares eorum DE, FK ex circumferentia circuli cen-tro C descripti in rectam E K demissae certam, eandem-que semper inter se rationem servent.

Tom. I. A

Tai. IFigi.

Haec