Buch 
1 (1755) Sermones omnes, qui in tribus tomis Graeco-Latinis Editionis Romanae continentur, eorumque Prolegomena : accedit brevis index alphabeticus materiarum, qui in Romana Editione desideratur / [Ephraem der Syrer]
Seite
XLIX
JPEG-Download
 

PROLEGOMENÄ XLIX

ipsius a juvenili ad usque senilem aetatem pec-cata scripsit in charta: novissimum autem scri-psit, quod dicebat magnum peccatum; char-tamque bulla plumbea obsignavit. Captatoautem opportuno tempore cum Sanctus Ba-silius ad preces solitas in ecclesiam proficisce-retur , clam praecurrens, ad pedes ejus char-tam projecit: seque in faciem ad ipsius pedesjactans, clamabat, dicens : miserere mei ,sancte Dei, quae supra omnes sum peccatrix .Sians autem beatus ille Christi famulus, abea perquirebat causam gemituum . Tum illa:Ecce , Domine , mea omnia peccata & cri-mina in charta hac scripsi , & obsignavi. Tuvero , sancte Dei , ne signaculum bullamquemoveris ; sed solis precibus ea dele . Qui enimhanc mihi cogitationem dedit, plane obau-diet pro me orantem . Magnus porro Basiliuschartam elevans, & adspiciens in coelum ,ait: Taum , Domine , solius est opus istud .Qui enim tollis peccatum mundi , faciliusquoque unius hujus animas crimina deleveris .Omnia quippe nostra delicta apud te numeratasunt ; tua vero misericordia immensa est,& impervestigabilis. His autem dictis in-gressus est ecclesiam , tenens chartam , sequejactans coram altari, totam noctem pervigi-lem in precibus egit , inque crastinum pertota Missarum solennia Deum obnixius ora-vit . Post factam autem sanctorum mysterio-rum missionem , accersivit mulierem , trg-densque chartam, ait : Audistin, mulier,quod nemo postit peccata dimittere , nisi so-lus Deus ? Aie illa Audivi, Pater : teque ideoad intercedendum apud misericordiffimuraDeum sollicitavi. Atqsie Ilis dictis chartamaperuit; totamque deletam invenit: quam-quam nor/ expuncto grandis illius peccati pia-culo . Videns autem illa , concidit animo ,tundensque pectus manibus , corruit ad pedesejus, clamore dicens: miserere mei, serveDei altissimi: & qua ratione pro meis omni-bus peccatis decertasti , & fuisti exauditus ,eadem quoque pro isto supplica , planequeobliterabitur. Lacrymatus vero commisera-tionis affectu Archiepiscopus , dixit: Surge ,mulier : nam & ego homo peccator sum , quick ipse indulgentia indigeam . Qui delevitpeccata tua , quot voluit y delevit ; potest-que qui mundi peccatum tollit, etiam hoc ate peccatum tollere. Si modo deinceps te apeccato continueris, viasque Domini ambu-laveris , non solum consequeris veniam , ve-rum etiam gloriam dignaberis . Vade ergo indesertum , inveniesque virum sanctum , in-ter omnes patres celebrem , Ephraem nomine.Huic trade chartam , isque orabit, & Deumpropitium faciet. At illa vale dicens Sancto ,cucurrit ad desertum : confectoque longo iti-nere , pervenit ad praemonstratum locum ma-gni illius Eremitae - pulsansque ad januam ,clamabat dicens : miserere mei, sancte DeiIlle praescius spiritu quam ob causam venisset>ait illi ; Exi a me mulier , quia homo pecca-tor sum , indigens & ipse adjutorio . At illajactavit chartam , dicens : misit me ad te Ar-ehiepiscopus Basilius, ut Deum pro me de-Tom, I,

preceris , quo peccatum in charta positum de-leatur : delevit enim ipse precatus reliqua.

Tu vero ne pigriterispro unico ad Deum in-tercedere : siquidem ad te missa Ium . Tuncad eam sanctus Dei : ne, filia, ne ita : quienim pro multis illis peccatis potuit Deumplacare, etiam pro uno quod superat, faci-lius quam ego, poterit. Vade ergo, ne tar-daveris , ut pervenias ad ipsum , priusquama corpore migraverit. Illa vale dicens San-cto , rediit Caesaream . Cumque ingredere-tur in civitatem , occurrit sancti Basilii cor-pus , quod efferebatur : eoque viso , se in ter-ram jactare coepit, ac velut sanctum in jusvocaret, dixit : Heu me, sancte Dei ! Id-circo me in desertum misisti , ut libera mo-lestia proficiscereris : & ecce re infecta , tamimmenso itinere frustra confecto , redii . Vi-deat Deus , & judicet inter me & te:quodcum ipse potuisses Deum propitium facere ,me direxeris ad alium . Iisque clamore dictis,projecit chartam super capulum ; rem minu-tati m universo populo narrans. Porro unusde clero scire volens , quam grande esset illudpeccatum , sustulit chartam ; apertamque ,totam deletam invenit : ac voce magna clama-vit ad fceminam , dicens. O mulier, mun-da est charta , & expuncta . Quid vero Delin te inenarrabilem misericordiam ignorans ,affligeris? Viso itaque insigni miraculo, po-pulus universus Deum glorificavir , qui interra potestatem habet dimittendi peccata ,quique tantam servis concessit gratiam, utetiam post mortem languorem omnem sa-nent , omnemque debilitatem : quin ut etiampeccata fide accedentium remittant.

E A D E MS.Amphilochii Narratio ex CodiceVallicellam .

D Uorum equorum velociter currentium , Be coi.tss-

, 1 - , Villicellanoy

conturbantium aquas multas, quemad- fignata lit.B.modum ait divinus Abacuc , narrationem vo- 35*-lo facere : celebris , inquam, Basilii , & E-phraem Syri . Et ea quidem , qua» ad patrem,nostrum Basilium spectant, ipse vidi : quaeautem ad eximium & celebrem Ephrsmum ,ex veraci ejus ore audivi . Ephraem iste me-morabilis quum esset in eremo , quumque quaex Spiritus Sancti illustratione vidisset, quaex percontatione & desiderio didicisset admi-randa Patris nostri Basili i opera , sine inter-missione Deum orabat, ut sibi revelaret, qua-lis magnus Basilius esset. Quodam igitur diequum oraret, in exstasim raptus, videt co-lumnam ignis , cujus vertex attingebat coe-lum ; & audivit vocem desuper dicentem sibi :

Ephraem , Ephraim : quemadmodum vidisticolumnam ignis , ejusmodi est magnus Basili-us . Haec ergo quum in exstasi celebris Ephrf-mus & vidisset & audisset, statim sine moraadhibito interprete , eo quod ipse linguae Grf-cae rudis & ignarus omnino esset, venit ad ma-gnam ecclesiam celebris urbis Caesare* : adquam ipso vespere sanctae solemnitatis sancto-rum Theophaniorum perveniens , clamqueingressus , vidit procedentem magnum Chri-sti Hierarcham Basilium , aitque socio suo :

f sic,