Buch 
Theoria motus corporum coelestium in sectionibus conicis solem ambientium / auctore: Carolo Friderico Gauss
Entstehung
JPEG-Download
 

VIII

PRAEFATIO

hypothetica, ex obseruationibus tempus haud magnum complectentibus ne-que adeo delectum, pro applicatione methodorum specialium, patientibusvsque ad initium huius saeculi penitus propemodum neglectum esse,vel saltem a nemine serio ac digne tractatum, quum certe theore-ticis propter difficultatem atque elegantiam sese commendare po-tuisset, etiamsi apud practicos de summa eius vtilitate nondumconstaret. Scilicet inualuerat apud omnes opinio, impossibilem essetalem determinationem completam ex obseruationibus breuiori tem-poris interuallo inclusis, male sane fundata, quum nunc quidemcertissimo iain euictum sit, orbitam corporis coelestis ex obserua-tionibus bonis paucos tantummodo dies complectentibus absque vllasuppositione hypothetica satis approximate iam determinari posse.

Incideram in quasdam ideas, quae ad solutionem problema-tis magni de quo dixi facere videbantur, mense Septembri a. 1801,tunc in labore plane diuerso occupatus. Haud raro in tali casu,ne nimis a grata inuestigatione distrahamur, neglectas interire si-nimus idearum associationes, quae attentius examinatae vberrimosfructus ferre potuissent. Forsan et illis ideolis eadem fortuna in-stabat, nisi peropportune incidissent in tempus, quo nullum sanefaustius ad illas conseruandas atque fouendas eligi potuisset. Scili-cet eodem circiter tempore rumor de planeta nouo Ian. 1 istius anniin specula Panormitana detecto per omnium ora volitabat, moxqueipsae obseruationes inde ab epocha illa vsque ad 11 Febr. ab astro-nomo praestantissimo Piazzi institutae ad notitiam publicam per-uenerunt. Nullibi sane in annalibus astronomiae occasionem tamgrauem reperimus, vixque grauior excogitari posset, ad dignitatemistius problematis luculentissime ostendendam, quam tunc in tanto