III
\
etiam quid non potuerint , et quae artificia singuli excogitave-rint ut nobilissimi instrumenti usus quam latissime pateret.
Plura addere necesse non duco quibus rei meam de his Manuscri-ptis in universum probem sententiam, vel etiam ulteriorem reddamrationem propter quam , in iisdem edendis , ab hoc imprimis commer-cio epistolico initium fecerim. Ita autem editoris partes egi , ut,fideliter traderem quae scripta invenirem. Notas, quas adjeci , etquae ad locos majoris momenti pertinent, cum longiores essent,quam quae ipsi textui submitterentur, ad Fasciculum alterum re-ferendas esse decrevi, quo simul opportunitas mihi existeret aliorumVirorum Doctorum lucubrationes , quibus cum argumento Fasciculiprioris magna intercederet necessitudo, simul edendi. Sunt verointer has notas nonnullae , quibus componendis multum et tempo-ris et laboris impendere debui; quarum nempe materies petendaerat ex Hugenii Adversariorum Libris ; qui Libri, Alphabeti litte-ris A — K insigniti , ita sunt comparati, ut singulae eorum pagellaevaria quidem eaque egregia fertilissimi , quo Ilugenius utebatur ,ingenii specimina offerant, sed ea sub tanta computationum etfigurarum farragine latentia , ut, cum accurata desideretur rerumexplicatio , Ilugenius ipse ex his turbis se expedire vix potuerit;quemadmodum patet ex iis quae scripsit ad Leibnitium ep. XX,p. 69 et ep. LXXII, p. 198. Quae hos libros explicandi difficultasquamvis tanta sit , subinde tamen auctoris mentem me attigissemihi videor ; quod de iis inprimis dictum volo Fasciculi IJ paragra-phes , quae versantur in enarrandis novis computandi praeceptis,aliisve relus a se repertis, de quibus ad amicos scripsit Ilugenius,sed quarum nullibi nisi in his Adversariorum Libris exstat notitia.Inter haec illud prae reliquis commemorandum est inventum, inquo perficiendo ad vitae suae finem usque Ilugenius fuit occupa-tissimus , horologium intelligo nautarum usibus destinatum , quodnovo libramento, soliti penduli loco, instruxit, sed cujus de-