scriptionem quo minus ipse cum Orbe Litterato communicaretpraepedivit immatura mors. Huic igitur in Artis historia defectuisuccurrere voluimus , exhibenda tum hujus apparatus brevi com-memoratione , tum accurata paginae cujusdam, ex AdversariorumLibro H desumtae , imagine , ad calcem Fasciculi II inveniunda, quaeet hujus inventi primordium Tibi offert , et universum horum Libro-rum habitum indolemque egregie patefacit. Quin porro reliquaequoque Fasciculi II paragraphi Historiae amplificandae adjumentumsint allaturae nullus dubito, si reputem earum alias continereLeibnitii scriptiunculas antehac non editas; alias Geometrarumplane incognitorum vaumeSlii et hubeRTI jjuigiienii notitias ac laboresreferre; alias denique subsistere in explicandis variis novisqueHugenii in disciplinas meritis, quibus prodesse a prima indejuventute summopere studuit. Cujus rei luculentius exemplumafferri vix potest , quam ejus demonstratio de Catenaria nonParabola , aetatis anno 15 ad Mersennum missa et a me in § Vdescripta.
Exposui quae de his Fasciculis monenda haberem. Superest utsignificem, me reliquis horum Manuscriptorum partibus edendislubentissime operam esse daturum, si hunc meum laborem VirisDoctis non displicuisse intellexero. Quod si mihi contingat, alacriusetiam pergam , curaboque ut brevi tertius in lucem prodire possitExercitationum Fasciculus.
Scribebam Lugd. Bat. die 20 m. Martii 1833.