ADDITAMENTA
AD
FASCICULUM I.
5 I-
Ad pag. 1 — 5.
Cum inquirerem utrum inter MSS. Hugeniana nonnulla exstarent,quae iis illustrandis inservirent, de quibus Leibnitius in priori hacepistola obscurius egit, nihil quidem huc faciens se mihi obtulit;at in duas tamen incidi ipsius Hugenii epistolas memorabiles, etquodammodo cum hujus loci argumento conjunctas, alteram ad F.Schotenium , alteram ad Doct. de Bie scriptas , e quibus nempeefficias formulae Cardani demonstrationem , cujus auctor Huddeniuscelebratur, etiam a Hugenio quaesitam et inventam fuisse.
Huddenius sc. dictam demonstrationem proposuit in epistola sua deReductione Aequationum , mense Julii a. 1657 ad Schotenium missa,(cf. Cartes. Geom. edit, a F. Schoten. T. I. pag. 499 ) ipseque Scho-tenius in Append. de cubic. aequation. (cf. ibid. pag. 367) testatus estse eandem demonstrationem acutissimo Huddenio acceptam referre.Jam vero exstat Schotenii epistola 29°. m.Maji 1655 ad Hugenium , ( r )cujus hic finis est: » Rem autem omnium gratissimam praestiteris,si modum, quo Cardani regulae inventae fuerint, perscribere haudgraveris. Vale! »
Ad quae respondit Hugenius die 5°. m. Junii 1655 his verbis:
( r ) Invenitur haec epistola Hugeniique ad eandem responsum in fasc. 5°.
A