Buch 
Fasciculus II, continens additamenta ad Fasc. I, inter quae Vaumeslii, Duilierii et Hub. Huighenii epistolas / ex manuscriptis in Bibliotheca Academiae Lugduno-Batave servatis edidit Petrus Joannes Uylenbroek
Seite
15
JPEG-Download
 

( 15 )

§ IV.

Ad pag. 20 verba : Voicy un exemple de ma methode des touchantes.

Murum videri nequit Leibnitium exeunte A°. 1679, in variis ad Hu-genium epistolis, calculi sui differentialis vel problematum hanccomputandi artem spectantium mentionem fecisse (vid. ep. IV.p. 8. ep. VI. p. 17 ) ; quippe qui jam medio anno 1676 in litteris adOldenburgium scriptis istius calculi principia ejusque in tangentibusducendis usum exposuerit. (Cf Leibn. Op. T. 3. p. 80 sqq.)Quamvis igitur ex his Leibnitii ad Hugenium epistolis nullum argu-mentum peti possit, ad dirimendam quaestionem utrum Leibnitiusverus habendus sit calculi differentialis auctor, necne ; atque aliundesatis constet quam rationem hic in ducendis tangentibus secutus sit ,haud tamen injucundum fore credo si illud ipsum novae methodiexemplum , de quo hoc loco agitur , cum lectoribus communicem , im-primis vero , quoniam, uti mox videbimus, hoc ipsum problemaIlugcnio ansam praebuit, suas in re gravissima vires periclitandi.Leibnitii autem scriptio a nobis reperta est in fasc. 3°. aliis aliorummathematicorum disquisitionibus a Hugenio asservatis interposita,cique llugenius sua manu inscripserat: E. a D°. Leibnits dum inGallia agerem. Sequuntur jam Leibnitii verba.

Exemplum ex nova mea tangentium methodo ductum.

Sit ( fig. 9) curva E E talis naturae , ut datis in recta A D velutaxe quatuor punctis constantibus , A, B, C, D , et puncto curvae E,ac junctis quatuor rectis AE, BE, CE,DE, tunc summa quatuorsolidorum sub ternis quibuslibet rectis praedictis aequetur solido ex