(31 )
le faut bien de nécessité, car autrement elle n’eust pas esté ignoréde tant de braves esprits jusqu’à présent.
A cette heure voyez comment vous aggréé celle-cy touchant l’af-faire de la chaisne. »
Quod vero ad hanc demonstrationem attinet, in ipso quod cita-vimus epistolae fragmento, non nisi perpauca huc spectantia super-sunt , in adjectis autem et cum isto fragmento una asservatis sche-dis, plura quidem occurrunt, sed neutiquam perfecta nec absolu-ta. Meliori ordine disposita et magis elaborata sunt ea, quae deeodem hoc argumento litteris consignavit Hugenius in libello jamsupra citato, cui titulus : puerilia pleraque , e quo itaque demon-strationem , quoad Catenariam, quamvis forte non eandem quae adMersennum missa fuit, descripsimus. Est ea sequens:
De catena pendente.
Propos. l a . Si pondus suspendatur ex duobus funibus , hi pro-ducti secabunt sese in pendula ponderis gravitatis diametro.
Sit (fig. 13) pondus D AC, cujus pendula gravitatis diameter AB,suspensum ex funibus ED, FC, ligatis in punctis C et D. Dico,si prolongentur ii funes, intersecturos se invicem in B, puncto,quod est in pendula gravitatis diametro.
Jntelligatur enim primo E B , F B duo esse funes in B, annexiextremitati bacilli B A, cujus alteri extremitati affixum sit pondusD A C ex suo gravitatis centro A, et bacillus A B horizonti perpen-dicularis, ita ut pondus DAC bacillo innitatur, bacillus vero inpuncto B duobus funibus E B , F B, quorum ligatura in D et Comnino soluta sit; manifestum itaque est, pondus sic suspensum,non decisurum ad hanc vel illam partem : admoveantur nunc funesE B, F B, punctis D et C ibique firmentur, et tamen pondus in