Buch 
Fasciculus II, continens additamenta ad Fasc. I, inter quae Vaumeslii, Duilierii et Hub. Huighenii epistolas / ex manuscriptis in Bibliotheca Academiae Lugduno-Batave servatis edidit Petrus Joannes Uylenbroek
Seite
41
JPEG-Download
 

siones ascendere, quam ipse olim calculo collegerit esse tantum di-mensionum quatuor, in quo se falsum fatetur , erroremque suumnunc emendat; utque novo invento eum compenset, facillimam ejuslineae constructionem adferre se ait, quae est illa ex libro meo ,neque tamen de errore suo lectorem admonet. Vellem autem scirequis ille olim fuerit calculus, quo quatuor dimensiones istas reperit;credo falsam illam curvam A°. 1682 editam ad calculum revocavit,cum pro vera ipsam posuisset.

Porro et mense Aprili anni 1690, in Actis Lipsiensibus, rursusde curva hac egit, ostenditque epicycloidem esse, quod proculdubio quoque ex mea diatriba hausit, postquam nempe vidit prio-rem dolum non caruisse successu. Unde porro ex Newtoni opereplanum erat hanc curvam similis curvae (non autem suimetipsius)evolutione describi, quod ante multos annos Parisiis demonstraviuniversali ratione ; eaque demonstratio coram Academiae sociis lectafuit et in collectiones relata die.

Primus autem, qui de Epicycloide ostenderit geometricas curvasesse , et spatia earum mensurari posse, fuit Presbyter quidam Nor-mannus, nomine de Vaumesle, cujus ea de re literas aliquot adme datas adservo.

Si, antequam meus liber de Luce prodiit, errorem suum in curvadescribenda cognovisset I).T., jam ante quoque ipsum correxisset,nec totis 8 annis omnium reprehensioni expositum reliquisset. AnBernoulius fortasse eum animadvertit? Sed nihil invenio in ActisLipsiensibus, quo id appareat.

Asseverare ausim D. T. nullam hactenus demonstrationem haberelegitimam descriptionis curvarum de qua pag. 71 A*. 1690. *

Ex hac satis ampla annotatione discimus verosimillter Tschirn-husio nonnulla, at imperfecta, de Hugenii invento circa Caus-ticas innotuisse, eaque ipsi causam fuisse erroris quem commisit,

F