Band 
Tome premier.
Seite
275
JPEG-Download
 

( 2 7 5 )

Ejus vero régula est ut ponas unam duarum sectio-num rem , et alteram seclionem ponas decem exceptare. Multiplica igitur rem in decem excepta re, eterunt decem res excepto censu. Deinde multiplicabistotum in quattuor quem dixisti. Erit ergo quod per-veniet quadruplum multiplicationis unius duarumsectionum in alteram , erunt itaque quadraginta res,exceptis quattuor censibus. Postea multiplica rem inrem que est una duarum sectionum in se, et erit censusqui est equalis quadraginta rebus exceptis quattuorcensibus ; deinde restaurabis quadraginta per quat-tuor census. Post hoc addes census censui, et eritquod quadraginta res erunt equales quinque censibus.Ergo unus census erit octo radices qui est sexagintaquattuor. Radix ergo sexaginta quattuor est una dua-rum sectionum multiplicata in se, et residuum exdecem est duo, qui est sectio altéra. Jam ergo pro-duxi banc questionem ad unum sex capitulorum,quod est quod census equatur radicibus.

Questio secunda : divide decem in duas partes etmultiplica decem in se, et sit quod aggregatur ex mul-tiplicatione decem in se equale uni duarum sectionummultiplicate in se bis, et septem nonis vicis unius.Computationis vero bec régula est ut ponas unamduarum sectionum rem. Multiplica ergo eam in se,et fiet census, deinde in duo et septem nonas. Eruntergo duo census et septem none census unius , deindemultiplica decem in se , et erunt centum. Est ergo utcentum sit equale duobus censibus , et septem noniscensus unius. Reduc ergo totum illud ad censum uni-cum, qui est novem partes viginti quinque , quod est

J 8.