( 4 2 9 )
Quarto quia omnium philosophorum quos liaberepotui relectis libris, et viso an ullus umquam opinatusesset alios sphærarum mundi motus ab ijs qui cumtanta incertitudine positi sunt apud mathematicosvulgi, Repperi apud Ciceronem Nicetam sensisse ter-ram moveri, et apud Plutarchum Echfantum Heracli-dem, Pythagoricos, Timeum, unde et occasionemnactus cœpi et ego de mobilitate terræ cogitare.
Quintô quia quamvis absurda opinio videretur ta-men ob libertatem alijs ante me concessam-, quibusad demonstrandum astrorum pbenomena licuit quoslibet effinxisse circulos : existimavi et michi licere ex-periri an posito terræ aliquo motu pro revolutionibusorbium celestium inveniendis firmiores facilioresqueprodirent demonstrationes. Et repperi quod si reli-quorum errantium siderum motus ad terræ circula-tionem referantur et pro cuiusque sideris revolutionesuppulentur, non modo illorum pbænomena indesequantur : sed et siderum atque orbium omnium ro-dines, magnitudines : et cœlum ipsum, ita connectarut in nulla sui parte possit aliquid transponi sine re-liquarum partium atque totius universitatis confusione.
Sexto quia dum in progressu operis bunc sequorordinem, ut in primo libro communem universiconstitutionem cum motibus terræ, et in reliquis librisconfero reliquorum siderum atque omnium orbiummotus cum terræ mobilitate ita ut omnes apparentiæsalvari possint, non dubito quin ingeniosi atque doctimathematici mibi adstipulaturi sint, præsertim siquod hæc pliilosopliiam in primis exigit non obilercognoscere et expendere voluerint.