( 44 * )
bile) quia exlremi eius radij ad extremam eircunfe-rentiam vitri pervenienles inutiles suut facti cerneturper partes minores singulas, moto et directo ad sin-gulas instrumento et axe visuali. Ut propterea diligen-ter fabricalum vitrum sub dicta convexitale maioriscirculi; possit circumtonderi per abiectionem partisinutilis, et ulterius ; cum præsertim per solampartemmediam circa centrum et exiguam fiat nihilo seciusvisio cum tota excrescentia, et instrumentum redditurstrictius, et minoris diametri, eundemque sortietureiïectum ac si ponerelur vitrum cum tota integradiametro. Adde quod extremum spacium oculi, dequo supra cap. 7, per vitrum cd sit brevius , et pervitrum no produclius, unde consequenter magis dila-tanlur visibilia. Fortassis etiam ex figura, hoc est exconvexitate vitri maiori aut minori, res magis aut mi-nus dilatanlur,et non ex sola anguli visivi dilalationc.
Quæres primo cur manente eodem vitro anteriori,si ei addas socium minoris excavationis, cum decurta-tione instrumenti, ut est supra explicatum, et posteaaliud maioris excavationis cum fistula elongatione,prius res videaniur minores et remotiores, postea veromaiores et propinquiores? Nonne, inquies, contra-rium potius deberet contingere? Ubi enim oculus pro-prius accedit ad visibile , magis aperitur angulus , etmai or res videtur, minor verô ubi oculus retrocedit?Respondendum est ex iam traditis supra cap. 7 idcontingere quia vitrum anterius , hoc est lenticulare,quo magis ab oculo removelur versus extrema spaciiper occulurn limitali, rem facit excrescere ; quo veromagis oculo appropinqual dictum vitrum magis rem