Buch 
Theonis Smyrnaei Platonici, expositio eorum, quae in arithmeticis ad Platonis lectionem utilia sunt / bullialdi interpretationem latinam, lectionis diversitatem suamque annotationem addidit J. J. de Gelder = ΘΕΩΝΟΣ ΣΜΥΡΝΑΙΟΥ ΠΛΑΤΩΝΙΚΟΥ,...
Seite
98
JPEG-Download
 

OKOTATIO A»

ί*

parvum enumerat, leve et grave: oportuit certe illumdigitum sibi visum cum alia re ulla non comparasse etsolitaria accepisse, quando dixit simpliciter sensum mo-vere; ad aliud vero retulisse, quando movere sensummodo contrario digitum dixit. ” Sed ita explicanda essemihi verba videntur, quod άπλΰς χινεΊ non adeo signi-ficent simpliciter aut leviter sensum movere , quam qui-dem άπλΰς uno modo , sensum ita movere, ut una tantumrei cujusdam proprietas, sed haec integra tamen, cognosca-tur: qualis rei cognitio diversa est a levi illa et confusa re-rum externarum impulsione, quam a Theone significari,Bullialdus existimare videtur , de qua Smyrnaeum non co-gitasse credo. — ενάντιος χινεί χΐσΰησιν i. e, co«-trario modo sensum afficiunt , non ita, ut una tantumcorporis cujusdam proprietas, qua sit verbi gratia mag -num, appareat, sed ita sensum alliciunt, ut varias con-ditiones, huic corpori proprias, omnes simul percipia-mus , verbi causa , esse illud corpus grave , magnum ,simplex: quibus omnibus bene exploratis , illud corpusdemum cognitum perspectumque habebimus.

P. 8. K«) το εν o uv. Hic est disputationis exi-

tiis: quoniam non una rei cujusdam proprietas ejus no-titiam illustrat, quippe quae omnium cognitionem requi-rit, propterea unum et numerus , incitant hominum ani-mos ad rerum intelligentiam, eosque adjuvant. Sed id ‘unum atque ille numerus hoc ipsi non efficiunt; sed il-lorum diligentior contemplatio, quae Arithmetices disci-plina continetur; quoniam το εν πότε πολλά φαίνεται, idest quoniam illud, quod homini, rem uno modo con-templanti , vn*m esse videatur, aliquando non unum est,sed multa i. e. numerus ipse, quam infra Cap. 3. pag. 25.ait unitatum collectionem esse. Prolixus est de hac re

So-