Buch 
Exercitationes Vitruvianae ...
Seite
64
JPEG-Download
 

§4

VITRVVIANAE

ac simul indicat Vitruvii loca , quibus Schemata illa conveniunt . Miraritamen subit, scripsisse Govionium verba haec : Jguant est du Chapiteau Latin ,eu Compose , je V ay saitt ainst que le texte me s a donne a entendre : hocest: <$uod attinet ad Capitulum Latinum , sive Compositum , hoc ego ita for-mavi , ut textus mihi ipsum prxscripstt - Nec non etiam miratus sum , aGovionio ejusdem Compositi Capituli delineationem indicari, ponique c re-gione Primi Capitis Libri Quarti , eo loci , ubi Vitruvius ( qui Compo-situm non attigit Ordinem ) de Corinthio Capitulo haud dubie scribit .

Figurae bene multae , praesertim pertinentes ad Ordines Columnarum ,novae sunt ( a Govionio, ut indicatum est , delineatae ) neque inelegan-tes: reliquarum paucae ex Serlio, nonnullae ex Caesariano desumtae , aliaevero ex Tocundo . At in quibusdam litterae desiderantur explicationibusrespondentes. Sunt autem omnes ligneis formis impressae.

CJOIOXXXXVIL

DER FIRNEMBSTEN , NOTWENDIGSTEN DER GANZEN ARCHITECTVR AN-GEHERIGEN MATHEMATISCHEN, VND MECANISCHEN KINST , EYGENTLICHERPERICHT , VND FAST KLARE FERSTENDLICHE VNTERRICHTVNG , ZV RECH-TEM FERSTANDT DER LEHR VITRVV1I , IN DREY FIRNEME TIECHER ABGE-THEILET .

Porro Germanicum praelongum titulum non describimus integrum: fatisquidem est afferre ejus initium, latine redditum ( ut reliqua etiam, quaeex hoc Opere dabimus ) nimirum:

Insigniorum utiliorumque rerum ad totam Architecturam pertinentium , necnon Mathematicarum ^ & Mechanicarum Artium , apta atque perspicua Institu-tio., ad veram Vitruvii Doffrinam accommodata> & in tres prxcipuos Librosdivisa - &c.

Norimbergx. Typis dat Joannes Petrejus. 1547. in sol.

E Gualthero Herminio ( 1 nonnullis Hermanno , aliis Hermenio , ut

JL-/ videbimus infra , a quibusdam Henrico ) Rivio , dicto a nonnullisXtif, aut Riso , in Lindenio Renovato pauca haec legere est : Gualterus Her-mannus Riif Argentoratenfis , Medicus , & Dioscoridis Explanator . ClaruitMoguntix A. C. 1539. lustus in Chronol. Medie. Deinde Opera , praesertimtamen Medica, quae Rivius sua partim, partim aliorum edidit, recensentur*.Pedacii Dioscoridis de Medicinali Materia Lib. VI. cum Rivii Annotationibus ;& Raveri Consilia de Re Medica , recognita & Raymundi Lullii de Secretis

Natur a

* Lindenius Renovatus, pag. 365, & 366.Latina. Tom. I, pag. 345,

a Io. Alberti Fabricii Bibliotheca