Buch 
Exercitationes Vitruvianae ...
Seite
65
JPEG-Download
 

EDITIONES. A. CI 0 I 3 XXXXVII. 6f'

Natura Liber ; & de Memoria, Artificiali Opusculum : & Medicina Theori-en ac Prattica Enchiridion breve sed opulentum i & Iatromathematica Enchi-ridion ( 1 supra etiam de duobus ex hilce diximus ) & Alberti Magni Ltbriquinque de Mineralibus ; quibus addenda est: (ut 1 Mangetus refert ) chirur-gia Magna i Lingua Germanica conscripta.

Sed instituto nostro plus luminis afferre possunt quae mecum Clarissimuseruditillimufque Daniel Doppelmair , pro lingulari tua humanitate , com-municavit . Gualtherus ( scripsit ille ad me ) Herminius Livius Mathemati-cus , dr Medicus Argentorat enßs , circa annum 1550. floruit, primus fuit in-ter Germanos , qui M. Vitruvii Pollionis Libros X de Architectura e latinalingua in germanicam transtulit , Commentarioque illustravit ; hoc Opus Nori-berga , impensis Typographi Joannis Fetreii , curante Io. Ne udo erste ro , cultoreMatheseos Noribergenst sedulo , Anno 1548. in solio edendum curavit , quodetiam prodiit tandem A. 1575- Bastle a. idem Rivius pracedente anno , nem-pe 1547* Fundamenta Architetfura ( nimirum Opus, quod hic recensemus )cum Perspettiva , tribus partibus contenta , ut Scientia hujus studiosi ad Vitru-vii pracepta tanto felicius haurienda prapararentur , Trodromi loco , ibidemgermanice in folio , imprimi curavit , qua postmodum & Bastle a A. 1582.edita sunt. Idem Auttor in re Medica , Anatomica , Pharmaceutica , & Chi-rurgica , nonnulla partim Argentorati , partim Francofurti , edidit.

De Rivio tamen non omnes bene lentere . AEgidius Periander in Ger-mania tua, qua doHißimorum Virorum Elogia , & ludicia continentur, ha-bet hos , quos subjicio ( qualescumque sint ) versus :

De Gualtero Hermenio Risto Argent.

3 Multa quidem scribis , sed nil nisi ridiculus musNascitur in Scriptis Hermeniane tuis.

Maxima promittis 5 cur , nedum parvula possis'.

Rite quidem ( labor hic ) maxima furta facis .

Praetermitto versus reliquos, non bene olentes, & pergo ad Praefationem,qua propositum Opus Rivius instruxit.

Ea Praefatione Norimbergensi Magistratui opus nuncupatur tum veroproferuntur plura de Vitruvii laudibus , & quaedam etiam de opera ,quam Rivius praestitit . Inter cetera; Cum? scribit ille, hattenus VitruviiLibri ab exteris Nationibus in varias linguas fuerint conversi , in Italicamprimum , deinde in Hispanicam , nunc in Gallicam ( Editionem, quae prodiiteodem anno 1547. ^udio Io. Martini indicari opinor ) quas linguas pleri-que Germani Architektur a studiosi ignorant ; itaque Germani thesauro pretioso.. v..,. . > . I aureorum

1 Ad Annum 1543. 1 Io. lacobi Mangeti Bibliotheca Scriptorum Medicorum.

Tom. I. Par. II. Genevae. 1731, pag. 676. 3 AEgidii Periandri Germania &c.

Francofurti, 1567. pag. 274.