Buch 
Breve og aktstykker angaaende Tyge Brahe og Hans Slaegtninge : samlede og udgivne / af F.R. Friis
Entstehung
Seite
126
JPEG-Download
 

126

iri. Quare E. T m . diligenter et peramice rogatam cu-pio, ut sua autoritate et intercessione procurare velit,quo per omnia Caef. Ma ,is . clementissimae voluntatimeaeque expectationi satisfiat. De quibus Simon dePetkum te plenius instruet; ejus enim fidei et curae remomnem commisi. Scripsi etiam denuo illi de iis, quaeWandesburgi meo aere parata sunt et nondum persoluta,ut compensationem urgeat, in quo etiam negocio prae-stantia tua suo consilio et auxilio, praesertim quo ad ve-strae urbis fabrum et caeteros opitices, qui sciunt, quan-tum exposuerim illisque uumeraverim, quam optime mihisubveniet, nec diffido eam, ut id ingenue fateantur, luben-tia (!) animo effecturam. Si quid in his oris, quod T.P ae . gratum erit, a me praestari poterit, inveniet me vi-cissim ad illi gratificandum quam paratissimum. ValeatP a . T a . cum tota domo sua quam optime et diutissime.Dabantur properanter ex arce Caesarea Benatika 24 Aprilisstylo novo Anno 1600.

(Udskrift:) Magnifico et praestantissimo Viro Do-mino Vincentio Mollero, Amplissimae Keipub. Hambur-gensis Consuli prudeutissimo et Y. J. Licentiato eximio,amico suo honorando.

Concept i Autografsamlingen i Univ. Bibi. i Basel (Vol. 35,fol. 113).

36.

1600 , 6. Mai. Brev fra Tyge Brahe til Kurfyrsten

(Christian II.) af Sachsen. i

Illustrissime et Inclyte Princeps,

Domine clementissime.

Cum lllustrissima Celsitudo Vestra me, licet pere-grinum et de facie ignotum, suas Ditiones, quas admini-