Buch 
Exercitationes Vitruvianae ...
Seite
174
JPEG-Download
 

PRAEFATIO.

174

ab ipso Palladio conscripta esse videantur . Ejusmodi nonnulla loca indi-cavi in meis Annotationibus ; ut , ad Art. VIIII. verba Calx itaque dealbo saxo: & ad Art. XVI. verba; aßivis balneis hypocaußeria: & ad Art.XXI. verba; catena autem parentur Tum etiam magis abjudicandum esseid Compendium ab Palladio, percepi, cum formam ipsam locutionis a Pal-ladio, & ab Auctore compendii adhibitam, suis momentis pensitarem. Pu-rior sermo in illius Libris de Re Rußica , & emendatior , quam in hujusCompendio . Et, quamvis eximia; elegantia; titulo non commendetur Palla-dius ; haud parum tamen ab Auctoris nostri obscuritate quadam & negli-bentia differt . Et in hac quoque sententia esse plane comperi Collegamnostrum Virum eruditissimum Iulium Pontederam , Botanices Professoremceleberrimum, qui jampridem in Palladii Libris verlandis ornandisque diumultumque versatus fuerat. Is praeterea animadvertit, videri quidem,Au-ctorem nostrum ex S. Ilidoro Hispalensi, qui tandem, seculo ieptimo admedium vergente, floruit, loca aliqua desumsisse . Horum specimina qtiX-dam observare est nostris in Annotationibus: Art. I. ad verba ; lchnogra-phia area : Art. XII. ad verba ; larix vero a Caßello : & Art. itemXII. ad verba; multis itaque templis. Qua; loca fatis indicare videntur,Auctorem nostrum nonnulla ex Isidori hausisse fontibus; &, quod conse-quitur , illius scripta scriptis hujus recentiora esse reputanda. Neque enimprobabile mihi fieret, aut Isidorum descripsisse illa ex Compendio ; aut abuno eodemque alio Scriptore tum Isidorum, tum nostrum Auctorem, illa,in quibus consentiunt, verba fuisse mutuatos.

Itaque lubens dixerim , neque Palladium , neque Isidorum , fuisse Au-ctorem nostrum, veruntamen antiquum alium, & Isidori Xtate paullo infe-riorem. Ait enim noster ( Art. II. ) fuisse, dum scriberet, in Frbe RomaTritonem aneum , cum totidem thoracibus ventorum , faBum ad templi An-drogei Cyrenensis fimilitudinem - Quamvis autem qua; habent Petrus Ange-lus Bargatus 1 De AEdißciorum Vrbis Roma Eversoribus , & Alexander Do-natus 2 de Vrbe Roma ita intclligere velimus , ut inde putemus, a Barba-ris haud multa publica aedificia fuisse eversa ; nihilo tamen minus , multopost Ltatem Isidori ( sive post septimum seculum ) superstitem exstitisseturrim illam ventorum , in tam infelici rerum Romanarum inclinatione ,qua; contigit illis ( post Isidori xtatem ) seculis, credibile minime fit: at-que ideo Auctor , qui eam turrim viderit, perantiquus reputandus esse vi-detur. Quod si, ut probabile est , Codex ille Vaticanus signatus numero1504. in quo descriptum habetur Auctoris nostri Compendium , exaratusfuit circa finem seculi octavi, aut seculo nono ineunte ; nonne concludere

plane

T Antiquit. Romarr, Thesaur. Vol. IV. 1 Lib. I. Cap. 18.pag. 1867.