Buch 
Exercitationes Vitruvianae ...
Seite
185
JPEG-Download
 

COMPENDI VM ART. V.

*8f

probabilis erit . Missa etiam in vas aeneum si decocta fuerit , & limumvel arenam in fundo non reliquerit, legumen in ea si cito coquatur , bo-na erit : non minus 1 si perlucidi fontes fuerint & sine musco aut quibus-dam inquinamentis, - signum hoc ita salubrem perpetuamque aquam futu-ram significabit.

VI.

De aqua inductione .

D Vctus autem aquae 3 quattuor generibus fiunt : aut forma structiliaut fistulis plumbeis, aut tubis vel canalibus ligneis, aut tubis ficti-libus. Si per formam aqua ducitur,structura ejus diligenter solidari debet,ne per rimas pereat. Canaliculus formae juxta magnitudinem aquae diriga-tur. Si planus locus fuerit, pede femis intra caput aquae structura * conlo-cetur. Et, si longior planitia fuerit, inter centenos vel, LX. pedes structu-ra 5 submittatur, ut animata aqua non pigro impetu decurrat . Nam si in-tervalla montium suerint; ad libramentum caput aquae , uti specus , subterra erit struendum , aut roboreis canalibus aquae ductus componetur .

Quod

vero novam ßc probabis : in vase aneo nitido sparsis . Ad ea autem verba , in vaseaneo, Schoettgenius observavit , ita quoquelegi in Vitruvii Epitome ; sed Vir doctusnotaverat, in MS. ha?c : in vas aneum niti-dum, quas facile ex ipso sumsit Vitruvio ,qui habet ; in vas Corinthium sparsa . Ad-de Vitruvii locum eile in Lib. VIII. Cap. f.

1 SI perlvcidi ] Ita CocL R. 2. &Ed. V. at Cod. R. i. habet superincidi.

r SICNVM HOC ITA SALVBREM PER-PETVAMQVE AQVAM FVTVRAM SIGNI-FICABIT ] Cod. R. i.ignem non itasalubremperpetuamque aquam suturam ßgnific abit . Cod.R.2. salubrem perpetuamque habebit aquam.Ed. V. aqua, nam ita salubrem perpetuam-que aquam suturam significabitur . Emenda-tione certe opus erat . Ex Vitruvii comme-morato Capite quinto Libri octavi ( ut et-iam Palladius fecerat Lib. IX. Tit. X. sedmagis sobrie ) suas aquarum expertionesferme descripsit noster; illius autem Capitispostrema verba brrc sunt ; fi muscus nonnascetur, neque junCus, neque inquinatus abaliquo inquinamento is locus fuerit , sed pu-ram habuerit speciem , innuetur his fignis ese

tenuis , & in summa salubritate. Quamob-rem, ut sensus aliquis huic loco restituere-tur cum attenderim verba illa , his fignis ,( & litteras , ex quibus coalescunt ) reponiposte, Conjeci i fignum hoc pro verbis, ignemnon , quas ad eam Auctoris sententiam mi-nime pertinere videntur. Itaque emendationostra duntaxat ex hac qualicumque conje-ctura profluxit.

3 QVATTVOR ceneribvs fivnt &c.]In divisione hac Auctor noster magis cumPalladio convenit , quam cum Vitruvio .Hic ( Lib. VIII. Cap. 7 . ) DuElus, scribis,aqua fiunt generibus tribus, rivis per canalesftruttiles, aut fistulis plumbeis, seu tubulis fi-Uilibus . At Palladii quadripartita divisio( Lib. IX. Tit. XI.) hujusmodi est : Cumvero ducenda est aqua , ducitur aut formastruiTtli , aut plumbeis fistulis, aut canalibuslioneis, aut fili ilibus tubis.

°4 conlocetvr] Fortasse legendum es-set , confornicetur : Vitruvius enim ( lococit. ) de hac eadem re habet ; esque firu-Clura confornicentur.

5 svbmittatvr ] Palladius (loco cit. )utitur aptiore verbo, reclinetur.