Buch 
Guilielmi Gilberti Colcestrensis, medici Londinensis, De magnete, magneticisque corporibus, et de magno magnete tellure : physiologia nova, plurimis & argumentis, & experimentis demonstrata
Entstehung
Seite
9
JPEG-Download
 

DE MAGNET E, LIB. I.

refert Plato magnetis nomine inſignitus eſt. A Platone in Ione, Nican-dro Colophonio, Theophraſto; Dioſcoride, Plinio, Solino, Ptole-mæo, Galeno, alliſque naturæ ſcrutatoribus agnitus,& commenda-tus; non tamen in tanta varietate magnetum& diſſimilitudine, duri-tiei, mollitudinis, grauitatis, leuitatis, denſitatis, firmitudinis, friabiliſueſubſtantiæ: In tanta colorum& multiplici qualitatum diſcrepantia, vl-lam ſufficientem de eo hiſtoriam tradiderunt, quæ ideo prætermiſſa autimperfecta fuit temporis iniquitate quadam, quod non tam de longin-quis regionibus, variæ rerum ſpecies,& exotica non priũs viſa, amerca-toribus& nauigantibus allata fuerunt olim, vt nuper; cum per vniuer-ſum terrarum orbem, cuncta mercimonia, lapides, ligna, aromata, her-, metalla, metallicaque quamplurima, auidè conquiruntur: nec itares metallica vbique exculta priori ſæculo fuit. Differentia eſt ex vigo-re, mas num ſit an f̃æmina: ſic veteres ſæpè in eadem ſpecie diſtingue-bant plurima. Quinque genera ex Sotaco Plinius refert; ex Ethiopia,Macedonia, Bœotia, Troade,& Aſia, quę præcipus veteribus fueruntcognita: ſed nos tot genera conſtituimus; quot ſunt in vniuerſa reruninatura, terrarum diſſimilium regiones: Nam in omnibus climatibus, inomni prouincia, in omni ſolo, aut inuenitur magnes, aut propter pro-fundiores ſedes,& impeditos receſſus latet incognitus; aut propter vi-res imbecilliores& obſcuras, à nobis dum videmus,& tractamus nonagnoſcitur. Differentiæ priſcis ex colore: In Magneſia,& Macedoniavt ſint ruffi, nigrique, in Bœotia ruffi magis quàm nigri, in Troàdenigri ſine viribus: In magneſia Aſiæ candidi, neque attrahentes ferrum,ſimileſque pumici. Magnes validus,& in experimentis nobilitatus, ſæ-pius hoc ſeculo ferri impoliti ſpeciem præ ſe fert,& in ferrarijs metallisplerumq; reperitur: interdum etiam continuus per ſe inueniri ſolet: ta-les ex India Oriental, China& Bengala petuntur, ferrei, aut fuſci ſangui-nei coloris, aut ĩecinoris; qui et præſtantiſſimi, et magni etiam aliquan-do ſunt, tanquam de magna rupeè effracti, et ponderoſi: aliquanddò quaſier ·ſe ſoli, et integri: ex ijs ſunt qui cum vnius tantum libræ pondus ha-ben, 4 ferri vncias aut ſemilibram, aut libram integram, in ſubliue at-tollere poſſunt. Inueniuntur in Arabia ruffi, in modum tegulæ lati, nontantæ grauitatis quàm ex China aduecti, ſed validi et boni: Nigriorespaulò in Ilua inſula Tuſcani pelagi, quibuſcum vnd naſcuntur etiam albi,quales in Hiſpania nonnulli in metallis Carauacæ: ſed hi minoris effici-entiæ. Reperiuntur etiam nigri, qui et imbecilliores, quales in Norue-gia in ferreis metallis, et in maritimis locis, juxta fretum Danicum. Innigro cærulei, aut in fuſco cærulei, potentes etiam ſunt, et commencel5

9