80 GVILIEL. GILBERTI
CAP. KI.Paralleli.
N parallelis circulis eadem virtus,& æqualis po-rteſtas cernitur vndique, cùmin vno eodemque pa-rallelo, varia magnetica aut ſuper tellurem, aut ſu-per terrellam poſita ſunt. Paribus enim interuallis
a polis diſtant,& æquales habent declinationumconuerſiones;& attrahuntur, retinentürque, coë-untque ſimilibus viribus; non aliter ac quæ regiones ſub eodemparallelo ſitæ ſunt, etiamſi in longitudine variant, eandem tamendiei quantitatem habere dicimus, æqualemq; cœli temperiem.
C AP. XII.
Horizon magneticus.
Orizon circulus maior eſt, ea quæ videntur ab ijs„ quæ non apparent dirimens: vt cœli pars dimidiaS conſpicua ſemper nobis pateat, dimidia ſemper oc-A cultetur. Quod propter magnam ſtelliferi orbis di-
A ſtantiam nobis ſic videtur: differentia tamen tantaeſt, quanta è ratione ſemidiametri telluris, ad ſtel-lati cœli ſemidiametrum comparatæ, aſſurgere poteſt; quæ ſenſibusquidem non percipitur. Nos verò horizontem magneticum volu-mus eſſe planum ęquilibratum vndiq;, tangens terram vel terrellamin loco regionis, cum quo ſiue terræ ſiue terrellæ ſemidiameter adlocũ regionis extenſa angulos facit vndiq; rectos. Tale planum eſtin tellure ipſa conſiderandum,& in terrellâ etiã, pro oſtenſionibus& demonſtrationibus magneticis. Oorpora enim ipſa ſolùm, nongenerales mundi apparitiones conſideramus Ideò non aſpectus ra-tione,(qui juxta eminentias terrarum variatur ſed pro plano quodcum perpendiculo æquales facit angulos, Horizontem ſiue finito-rem, in magneticis demonſtrationibus accipimus ſenſibilem; nonillum qui ab aſtronomis rationalis appellatur.
C Ap.