Buch 
Caroli Linnaei systema, genera, species plantarum uno volumine. Editio critica, adstricta, conferta, sive, Codex botanicus linnæanus : textum linnæanum integrum ex omnibus systematis, generum, specierum plantarum editionibus, mantissis, additamentis selectumque ex ceteris ejus botanicis libris digestum, collatum, contractum, cum plena editionum discrepantia exhibens. In usum botanicorum practicum / editit brevique adnotatione explicavit Herrmannus Eberhardus Richter
Entstehung
JPEG-Download
 

KECTOBI llElEVOLO.

§. 1. ©AECULAIIIS annus est, ex quo primum apparuere opera Divi CaroliLinnaei, quibus ob insignem methodum, insolitam fidem atque admirandam illam, quam testan-tur, diligentiam intra breve tempus per orbem terrarum receptis, subito omnis historia naturalisde integro conversa est novamque faciem induit ac novam intravit aeram.

§. 2. OPERA illa, maxime quae ad Systema Naturae pertinent, atque ex his botanicaprae ceteris, jam fide autoris et nominibus ab eo introductis sanctisque, singularem au tori ta-tem apud omnes eruditos nacta sunt, ita ut jure nunc habeantur fundamentum cujuscunque in rebotanica disquisitionis, emendationis et additionis.

§. 3. EDITIONES eorum varias habemus: partim originales, Linnaeanas partim hy-bridas, furtim recusas vel alienatas, emendatas auctasque ab aliis vel alienas, vixnisi Linnaei nomine ornatas elaborationes Virorum Doctorum. Ex his Linnaeanae [quasi unumorganismum hodie referentes] continuam seriem emendationum, mutationum additionumque abauctore factarum exhibent, ita ut sese invicem nunquam non expleant aut interpretentur, atquesingula seorsim, reliquorum collatione neglecta, prorsus intelligi nequeant.

§. 4- RARITAS editionum originalium, in quibusdam de die in diem adaucta, PRE-TIUM eximium quo emuntur tam copiosa fertilissimi scriptoris opera, DIFFICULTAS tandem easingula evolvendi in quovis genere et quavis specie [nec taediosum solum hoc est, verum in non-nullis adeo perdifficile: quippe quum abscondita permulta sint in additamentis variorum operum,vel tantum in dissertationibus cog iv itagoSo notentur et sic porro]: omnia haec magismagisque monent, adesse tempus, quo tandem aliquando prodire debeat EDITIO variorum Lin-naeanorum operum, textum rite comparatum et in unum volumen contractum continens, usuibotanicorum practico destinata, caque ratione redacta, ut jam pretiosa illa et perpetuisrepetitionibus suis valde molesta Originalia Liunaeana seponi atque ad bibliothecas majoresrelegari possint.

§. 5. CODEX ejusmodi botanicus Linnaeanus necesse est lectoribus haecce ex-hibeat :

1) Textum completum operum eorum, quae coram orbe terrarum Linnaeanam autoritatemreferunt, i. e. editionum originalium Systematis Naturae (Ed. 1., II., VI., X., XII. et XIII.)Generum plantarum (Ed. I., II., V. et VI.) et Specierum plantarum (Ed. I. et II.) eo-rumque Mantissarum (I. et II.), Corollariorum et Additamentorum variorum, hic illic dispersorum.

2) Textum ex parte completum eorum operum, quae basin plerumque systematicisistis libris praebuere, scilicet Florarum (Lapponicae I., II., Suecicae I., II., Zeylanicae), Horto-rum (Cliffortiani et Upsaliensis), Materiae medicae, Dissertationum ex Amoenitatibusacad. variarum. Quaecunque enim in his ad diagnosticam, synonymiam et descriptionem, multa