Buch 
Caroli Linnaei systema, genera, species plantarum uno volumine. Editio critica, adstricta, conferta, sive, Codex botanicus linnæanus : textum linnæanum integrum ex omnibus systematis, generum, specierum plantarum editionibus, mantissis, additamentis selectumque ex ceteris ejus botanicis libris digestum, collatum, contractum, cum plena editionum discrepantia exhibens. In usum botanicorum practicum / editit brevique adnotatione explicavit Herrmannus Eberhardus Richter
Entstehung
Seite
VI
JPEG-Download
 

VI

Monenda editoris.

etiam quae ad locos natales spectant, ita complent et explicant libros systematicos (n. 1.), ut iisad veram Linnaei inentem cognoscendam vix carere possis, etiamsi non tam pretiosa essent, qua-lia revera esse invenies. Supervacanea e libris citatis codici inserenda non erunt.

3) Selectiora porro codex exhibeat e reliquis omnibus scriptis Linnaeanis ad rem botanicamfacientibus: et ea scripta ubique conferat, citet et respiciat necesse est. In liis praecipue no-tanda sunt Itinera varia, Epistolae, Acta Holmensia, Upsaliensia etc., Filii opera,Posthuma Linnaeana et sic porro.

4) CoimJlata denique sint ea, qnae ex alienis operibus (v. c. Smithiaiiis, Wahlenbergianis,Friesianis al.) ad Linnaeum explicandum valent. Sed ea messis nimia non esto, ne in recen-tiores disceptationes aberret codex aut vel tantillum deducatur ab exhibendo integro et taliqualis fuerit Linnaeo.

§. 6. CONSILIO IIOC ducti accurate comparavimus libros omnes citatos, methodum as-sumpsimus unicam, qua ingens haec materies absque jactura uno volumine coarctari, taediosaetamen repetitiones evitari posse viderentur, atque elegimus e n. 2. 3. 4. omnia, quae judicesaequi e botanicis desiderare in Codice Linnaeano possint.

§. 1. RATIONEM EDITIONIS sequente Capite I. reddere studebimus, methodum, ordi-nem, signa explicabimus, singulosque LIBROS ADHIBITOS Cap. II. recensebimus et describemus.TABULAS tandem duas janncctimus: I mam ordinem operum adhibitorum clironologicumillustrantem: H llam signa et abbreviationes explicantem. Quae quidem omnia ne praetereatusurus Codice Lector , enixe rogamus!

§. 8. APIIORISMOS Cap. III. annectimus aliquos, qui vel observationes in conferendis variisLinnaei autorumque adhibitorum operibus factas contiiient, vel ad criticam operum Liuuaeanorumpertinent. Critica Linjnaeana, magnum sane et gravissimum opus, hucusque in litteris bota-nicis desideratur, nec vero nos sumus ii, a quibus illud perpetrari queat: conjunctis forsan plu-rium studiis, cognitis omnibus ad eam spectantibus collectionibus, manuscriptis, epistolis, librislocisque, serus aliquando dies eam conspiciat. Nostri apliorismi si minimum in hac re emo-lumentum attulisse censeantur, nihil praeterea expetimus.

§. 9. Ita accipe, LECTOR BENEVOLE, et nobiscum utere redivivo hocce Linnaeo, hacfiducia, ,,nos quidem, quantum iii nobis fuerit, ea diligentia et probitate iii elaborando versatosesse, ut totum et integrum textum pro usu practico in manu haberes, neque, nisi a nobis,,jussus verbo ( confer ) vel similibus, vel unicum ex liis libris de recenti evolvere deberes. Quod si non omni nostra edendi ratione contentus, post diuturnum quoque codicis usum,fueris, molem ingentem intricatissiinumque laborem considerans, benigne certe ea etiam, quaedispliceant, judicare velis. Ita vale nobisque fave.

Dabam Dresdae,

mense saeculari Syst . Nat. editiCaieiulis Augusti.

A. P. C. MDCCCXXXV.

tuditor.