Buch 
Caroli Linnaei systema, genera, species plantarum uno volumine. Editio critica, adstricta, conferta, sive, Codex botanicus linnæanus : textum linnæanum integrum ex omnibus systematis, generum, specierum plantarum editionibus, mantissis, additamentis selectumque ex ceteris ejus botanicis libris digestum, collatum, contractum, cum plena editionum discrepantia exhibens. In usum botanicorum practicum / editit brevique adnotatione explicavit Herrmannus Eberhardus Richter
Entstehung
Seite
X
JPEG-Download
 

X

Monenda editoris.

Obs. 1. Leves variationes nominis non notavimus, uti v. c. in voce,caespitosus'' , ante Sp. II.plurimum sola litterae scripto. Sic L. in Sp.II. scripsithederifolia etc., contra ,,heder a e folia in Sp. I.et S. XIII. Quodsi melior aderat lectio, eam elegimus: sin minus, Linnaeanam non mutandam esse judicavimus

Obs. 2. NOMINA TRIVIAT.IA exorta sunt a Sp. I. ( cf. Aphor. n. 11. Cup. III.) Neque ex priore aliquo opere,etiamsi verba eadem sint, derivavimus ea unquam! Perperam fecissemus; etenim arbitraria tunc sunt, nec nomina consultoimposita! Nec quisquam scripserit ..Plantago major Camer.Ilubui tinctorum Buuh." Multo vero pejor est eorum con-suetudo, qni nomina trivialia Linnaeana retro adhibent, (liceat enim ita dicere), ad opera ante n o in. trivialia (1735_52.)

scripta! Et quemadmodum scriptorum, Species plantarum Willdenowii, non inspectis libris Linnaeanis, exscribentium,levitas peperitCostum arubicmn II. Cliff."Cyperum rotundum FI. Zeyl." ete. ita, nisi strenue iterumque moniti, scripto-res botanici, mox per singularem methodum autorum Suecicorum (Fries, Wahlenb.) seducentur, ut scribant" Care.v leporina FI.Lapp."OrnHkoijalnm minimum FI. S. I." et sic porro, licet ihi nusquam occurrant ejusmodi nomina trivialia, sed ubiquespecifica tantum, i. e. diagnoses. Unde mirabilem auguramur in re botanica confusionem evasuram!

§. 21. DIAGNOSES sfecieiium deinde sequentes omnibus in libris accurate denuo com-paravimus, nusquam (ut semper) f i s i citationibus Linnaeanis. Sequuntur illas ci-tata opera, in quilms eaedem vel parum discrepantes inveniuntur, cursivis ubi nos, rectislitteris ubi Linn. citavit.

Obs. 1. In citandis diagnosibus scilicet L. initio quidem accuratus erat, donec eas loco nominumspecificorum valere contenderet: tantum terminos earum interdum tacite mutavit. Sed inde a Sp. pl. I.editis, tum ob nomina trio, introducta, tum quod rebus magis quam verbis studeret, valde levis esse in his in-cepit; saepe totam diagnosin mutavit, adscriptis tamen prioribus citationibus: saepe etiam ipsam illam, FI. S.ILV.C., editionem, in qua primo nova quaedam diagnosis introducta est, ad veterem phrasin citavit, brevitatiscausa, quod ibi jam scriptum inveniretFl. S. I. citatum in exemplari quod recudi curavit primae editionis. Quaequidem a nobis ad ipsos libros cautissime et probissime correcta sunt. Addidimus praeterea citationem variorumSystematis et Specierum Pl. editionum, accuratiss. collatarum. Et si tam diagnosis, quam numerus specieiconveniret in omnibus edit., inde a Sp. I. usque ad S. XIII. , tunc brevitatis causa scripsimus:Sp. I 8 . XII.n. 10. Saepe etiam opus unum alterumve ex iis, quae vulgo citat L., omissum est (erasu plerumque etfugaci calamo, perraro vero consilio) suo loco post diagnosin. Ibi vel in textu id cursivis litteris usi citavimus,vel tantum in notulis subditis recensuimus.

Obs. 2. Paginas operum ad systema pertinentium non citamus, nisi ordo turbatus: in fine libri adjuncturielavem paginarum ad omnes has editiones originales.

Obs. 3. S. XIII. ubi non citatum, plane cum S. XII. convenit, (cf. Cap. II. n. 18.)

§. 22. TEXTUS diagnoses sequ ens, plerumque e Sp. I. et II. depromptus est: inter-dum etiam ex Mantissis, e S. XII. additamentis binis, vel e textu S. XII. XIII., si qua novaspecies illic fusius proposita , vel ex Am. acad. etc. In fine hujus textus lineae ultimaedextram pariem occupant parentheses 2 rectae , opera unde totus ille sumptus est citata inclu-dentes , v. c.[Sp. I. II.]

Obs. 1. Textus hic, synonyma, locum natalem atque observationes Linnaeanas includens, interdum etiam inoperibus specialibus, v. c. Am. ac., Floris etc. plane convenit, ita ut eae quoque in parenthesi illa recta citaripotuerint, summa inde brevitate orta.

Obs. 2. Divisimus hunc textum interdum, neque ratione commemorata commiscuimus, sed tanquam 2diversae species essent, seorsim (alterum post alterum) tradidimus, (ut in Panico alopecuroide, Sedo rubente,Phlomide italica). Id factum, ubi verebamur, ne 2 diversae plantae intellectae fuerint, vel ubi adeo multiplex illefuit, ut disjunctione magis perspicuus fieret.

§. 23. SYNONYMA hoc textu solum ea recepimus, quae in operibus ad Systema naturaespeciatiin pertinentibus (§. 5. 1.) leguntur. Si quod syn. additum vel omissum in aliquo ex his,litteris discr ep antibus notatum est, addita parenthesi cum libri citatione (cf. §. 12.).

Obs. 1. Synonyma vocamus in notulis nostris praecipue aliena illa, nec Linnaeana (quippe quae L. ipsequavis occasione repetere solebat). Quodsi ergo scribimusFl. Lapp. syn. eadem, manifestum est, sermonemnon esse de illis operibus Linnaeanis vel Pseudolinnaeanis, quae textui insunt, post Floram Lapp. promulgatis, sedde synonymis aliorum, veterum se., botanicorum.

Obs. 2. Synonyma Rumphiana Linnaeus post Sp. I. primo addidit in opere S. X., indeque, nisi emenda-verit , pura in Sp. II., recepit. Id quod verbo(S. X. s q. ) expressimus l ).

Obs. 3. Synonyma Florae Danicae (Oed. dan.) pauca in S.XII. (in Sp. II. paucissima) addidit Linnaeus.Plura in S. XIII. Murray, ut videtur, adjecit. Tabulas Jac quini (amer.), in Sp. II. per pag. citati, plurimasL. in S. XII. adjecit.

1) Rumphii opus pretiosum Linnaeus anno 1753. a comite a Tessin inter alia pretiosa ilona accepit, ut ipse testatur in Egenh.Anteckn. (vers. germ. p.5o.). Hinc, fere finito opere Spec. pl. ed. I., tantum in ultimis hujus libri paginis tabulas Rumphianas ci-tare potuit, addiditque in calce libri (Tom. II. Append, pag. 1199.) sequentia, quae, (pmm meliorem locum in tota nostra editioneinvenire nequeamus., hic inserimus:Opus eximium beati Rumpfii cura ampliss. D. llurinanni orbi botanico redditum, ad me accessitprimum absoluto a typographo opere, cujus itaque synonyma aiibi seorsim tradere animus est. Huic consiiio obtemperavit editadiss. de herbar. Amboin. (Jps. 1754 (Am. acad tom. 4. n.OQj, per se jam satis memorabili, et a nobis quoque collata: sedinsuper omnes tabulas aptas citavit in Syst. nat. ed. X,, quod proximum erat opus majusculum editum.