Monenda editoris.
XI
06». 4. Reliqua Synonyma ex operibus minoribus (§. 5. 2, 3.) notis textui subjectis recensemus.
§. 24. LOCI NATALES e dictis operibus liausti (§. 5. 1.) item hunc textum intrant, additointerdum uno aliore ex Am. ac.
Obs. Nequaquam vero speciales illos locos natales Florarum Suecicarum etc. Tecepimus, quippe qui operibus illis emethodo nostra (§. 14. 3.) ad simplices catalogos redactis, inserendi forent aliquando edendis Operibus Linnaeanis. Et illic saneetiam loci natales ex itineribus Linnaeanis speciatim recensendi forent.
§. 25. DESCRIPTIONES ex libris (§. 5. n. 1.) ad systema pertinentibus hunc textum se-quuntur, litteris interdum minoribus excusae, spatii gratia.
Obs. Descriptiones Operum minorum (§.5., 2, 3,) quantum fieri potuit omnes recepimus subtextu illo typisque minoribus excudi curavimus: exceptis tamen, quae nimis longae pro codicis volumine atque obsatis cognitam speciem, supervacaneae forent, ut v. c. paucae ex FI. Lapp. et II. Cliff. Vix putamus singulas exomissis a lectoribus desideratum iri, atque ut hae quoque a cupidis evolvi et in codicis exemplar transscribi pos-sint, ipsos quoque citavimus verbo „c/. ” addito. .— Sed descriptiones et observationes ex operibus systematicis(§. 5. I.) omnes in codice invenies.
§. 26. NOTULAE, typis minoribus excusae, quae jam sequuntur textum comme-moratum (§.22. — 25.), ad reliqua opera conferenda et criticam cujuscunque speciei absolvendaminserviunt.
Obs. 1. Synonyma minorum operum (§. 5. 2,3.) ubi fere eadem sunt, brevissima methodo reddimus, ubiplane eadem, verbis „s yn. eadem" indicamus, intelligentes quidem synonyma aut orum botanicorum veterum (cf.§. 23. obs. 1.).
Obs. 2. Lo cos n at ales ex his minoribus operibus comparamus saepissime in his notulis, si non manifestosupervacaneum (§. 24. obs.) id visum fuerit.
Obs. 3. Descriptiones et Animadversiones ad botanicen diagnosticam pertinentes, quantum fieripotest cunctas Linnaeanas recepimus (cf. §. 25. obs. et §. 14.) e libris istis specialibus (§.5. 2.3.).
Obs. 4. Tandem etiam ex libris r e c en ti o ri b us autoritate genuina ad explicandos locos Limiactt-nos dubios pollentibus (v. c. Suecicis et Anglicis) locos excerpsimus vel sententias autorum breviter addidimus. —Nostram vero opinionem brevissime et aphoristice tantum adjecimus, nequaquam ea freti, et potius ad excitandasV. D. disquisitiones. Porsan alio tempore et loco, praecipue in Ephemeridibus botanicis, dubia quaedam Linnaeanaillustrare in animo nobis est.
§. 27. HISTORICE tractari singulam quamque speciem, ita ut singula opera strenuoordine ckronologico citarentur, et in textu ipso, et in notulis: primo intuitu optimum nobis vide-batur. Lectori certe commodissimum fuisset. Sed spatio quam maxime consulendum erat!
Quare plerumque ea opera, quae simillima, stalim post textum ipsum (§.22.): reliqua, quae magis
discreparent, serius recensuimus. Quod ne quis codice usurus inique ferat, Conspectum ope-
rum cliro no logicum (tab. I.) addidimus. Quem si diligenter consulas L. B. (id quod jamvitare non poteris!) summo emolumento cujuscunque speciei historiolam libimet ipse construes.
Obs. Ita evenit v. c., ut saepissime scripserimus „Sp. I. II,” „S. X. XII* licet inter Sp. I. et II. temporis ratione habitaFI. S. II. et S. X. intersit, et sic porro. Sed his mox adscuescet L. B!
§. 28. SIGNA et ABBREVIATIONES recepimus ea, quae inter bolanicos vulgaria nuncsunt: et nostra explicavimus illa Tab. II., has tab. I. et II.
Obs. Ipse L. signis varium in modum utebatur in diversis operibus. Ita in S. I. signum j- Genus novumLinnaeanum denotat (id quod nos, praeeunte S. II., littera „L.” expressimus ubicunque in S. I. inveneramus), —contra ■# inc ertum ab autoribus receptum (qnod nos verbis). — In Gen. pl. # sign. plantam v i v a m, et f(quod nos in % mutavimus) siccam examinatam. — In FI. Lapp. eadem # et f ad 6pecierum diagnoses addun-tur; ubi quid indicent, incertum est, teste Smith in FI. Lapp. cd, II. praefat. Nonne vero rursus siccam etvivam plantam denotare putes? Praeterea asterisci * ad subdivisiones classium generumve saepe adhibentur. —Signum in Sp. I—S. XIII. indicat plantam dubiam, s. ineo gnitam , quod nos retinuimus; idem inConspectubus ad classes singulas (ex Syst. X—XIII.) denotat anomalas plantas ex aliis classibus. — Signum* in Spec. pl. adhibitum, teste praefatione significat descriptionem in aliquo citato opere dari (quod nosverbo „(desc.)” reddidimus. Hoc signo nonnulli, qui leviter inspexerant Species Plantarum, decepti sunt, ut cre-derent opus praecipuum et prae ceteris fidum eo indicari, id quod nunquam in mentem venit Linnaeo.
Obs. 2. Abbreviationes Linnaei, ut par est, nostris commutavimus. Ita v. c. Generum pl. edit. I.in Musa Cliff citatur „Characteres", in FI. Lapp. „C. G.” Rursus in S.X. „Gen. pl." significat editionem Vtam,in S. XII. editionem Vitam. Nos ergo scripsimus „G. I." ,,G. F." etc. ■— Porro in Spec. I. „Fl. Suec. 55”denotat „F1. Suecicae edit. I. n. 55”, et in Sp. II. scribitur „Fl. Suec. 55., 61.", quod nos „Fl. S. I. n. 55.,II. n. 61. ”
Obs. 3. Quae nunc vulgaria sunt signa et abbreviationes inter botanicos, nullibi explicavimus, quia hocsupervacaneum fuisset