Buch 
Caroli Linnaei systema, genera, species plantarum uno volumine. Editio critica, adstricta, conferta, sive, Codex botanicus linnæanus : textum linnæanum integrum ex omnibus systematis, generum, specierum plantarum editionibus, mantissis, additamentis selectumque ex ceteris ejus botanicis libris digestum, collatum, contractum, cum plena editionum discrepantia exhibens. In usum botanicorum practicum / editit brevique adnotatione explicavit Herrmannus Eberhardus Richter
Entstehung
Seite
XXVIII
JPEG-Download
 

XXVIII

Monenda editoris.

diversa objecta uno eodemque et triviali et specifico nomine diceret; suadet praeterea ipsa horum specifi-corum (s. diagnosticorum) nom inum ratio, quae ad vitandas confusiones aptissima Linnaeus ubique commen-dabat, quae aliis omnibus praeferebat, et quibus manifesto invitus et necessitati cedens nomina trivialia adjecitConcedendum contra est, virum contrahendi potius, quam discernendi studio in re botanica faventemsaepissime subsumpsisse formas pristinae cuidam affines ac similes, serius allatas vel in itinere visas aut exsutoribus tantum ei cognitas, ne specierum numerum augeret. Id quod hodieque ab ipsis celeberrimis et summaautoritate praeditis botanicis fieri solet. Sed tunc quoque unam formam primariam menti ejus obver-satam esse sana critice statuat necesse est, licet hoc vel illud synonymum, haec vel illa serius ad-jecta observatio forsan propterea excludenda sint

0 6*'. 1. Similiter Fries ius (Nov. p.AO.J. Facile largior, Linnaeum (cui non ubique subtiles et strictiores limites etdifferentias eruere licuit immensus studiorum ambitus, indeque in generibus intricatissimis habituales differentias praecipue pro-posuit) peregrinas plantas sub eod. nomine cura Suecica comprehendi potuisse, cum idem ab accuratissimis nostri aevi Botanicisfactum vidimus; verum nostrum est, ejus optimam et primariam formam eruere, ejusque species, ut ipsesi inter vivos esset, interpretari.

0 6*. 2. ,, Unnaeus luxum sui aevi, ut saepe nostri , species determinandi genium perspiciens , omnia e novo construxit;(et quis non miretur, eum in his tam multa et eximia praestitisse ?), ubi vero differentias non rite }>erspexit, ipse, in litterisad Ilaliemm, fatetur, se diversas species conjungere, quam varietates distinguere malle, llinc, ubi speciesLinnaetauie collectivae sunt, via eclectica procedendum(Fries Nov. p. 94.J

9. ERRORES LINNAEANI non studiose conquirendi et proclamandi sunt, ubi ipse serius seseemendaverit et ad certitudinem pervenerit (ut in Rumice acuto, Antholyza Cvnonia ), vel ubi nos plures quam illeformas distinguere didicimus. Nec re vera, nisi textui mutatio ejusmodi inest, diversas plantas diversis editio-nibus intellectas existimare fas est Confusiones illae Linnaeanae , quas vocant , phantomata mera plerum-que sunt , a quibus deterreri nolimus,

0 6*. 1.Linnaeus controversiis ... multis modis ansam dedit. Non is sum, qui metuam, examen integrum criticum laudi-bus Linnaei immortalibus aliquid detrahere, quamquam exinde facile patet, species ipsi in generibus ob specierum multarum ha-bitu consimilium affinitatem intricatissimis lion semper fuisse fixe determinatas s. acute limitatas; aliam alterius loco successutemporis substitutam (ut in Rosa pimpinellif., Eglanteria, Rumicibus); synonyma et definitiones ad diversas species spectare; immoipsum aliam definire plantam, quam revera, memoria et habitu fidens, indicare voluit. (Fries Nov, p. 94 .) Ex al-tera vero parte probe tenendum, id in paucissimis tantum statuendum esse, et quantum fieri possit, quodvis aliud potius critices auxi-lium, illuesa quidem veritate, adhibendum esse.

06*. 2. Injuste et plane absque ratione saepe confusiones Linnaeo tribuebant ipsi confusi scriptores: casque avide propagaresolebant novorum nominum studiosi botanici. Ita B allotam ni g r am, nullo loco dubicun ajmd L., in Sp. I. aliam quamin Sp. II. intelligi autumavit Smithius, licet tota §. integra hinc recusa sit, solum additis verbiscal. acuminatis, quaelogice et diagnostice addi jubebant, quaeque ipsissima, si opus esset, indicarent, quamnam antea plantam habuerit Linnaeus. Causavero reprehensionis in eo posita, quod ipse Smithius in Engl. bot. falsasn B. nigratu pinxerit, erroremque IJunuei incusare maluit.

B. alba vero in FI. S. II. ,, cui. truncatis distincta optimeque descripta est, eaque tota §. e FI. S. in Sp. II. immu-tata migravit. Jam Friesius, contra diagnosin, contra syn., contra locum natalem a recentiorib. probatum, B. albam FI. S.provar. albiflora B. vulgaris (cui ipse cal. subulato-aristatos tribuit), B. albam Sp. p l. vero (i. e. eandem plantam)pro var. albiflora B. foetidae (calf. rotundato-dilatatis) exhibet! Aliud exemplar ludibrii critici in Carice leporina L.vituperavit Wahlenbcrgius:Haec in sylvatica parte crescit, ubi Linnaeus ipse suam C. leporinam legit: sequens species au-tem in solis alpihus occurrit, ubi se nunquam eam vidisse praedicat. Exinde et ex herbario Burseriano certissimum fit, quod haecipsa Linnaei originalis est; sin minus, nulla mihi adest ratio, repudiandi certam plantam e Flora Suecica, et quaerendi incer-tam e Flora Lapponica. Estne id umbram quaerere ? JSum in prima adolescentia ipse suas plantas fixe determinatus habuit ?Cur non melius pro certo accipere id, quod sub virili aetate certum determinavit ? praecipue Florae Suecicae plantas, et repudiandumsolummodo confusiones, quas senex introduxit?" Wahlenb. lapp. p. 226 - 9. Eadem ratio erat in Costo arabico (ubi nonnisisyn. Jacquini, non inspecta tabula in Sp. II. additum, delendum est), Agr ostide stoloni fera et capillarialiisque. Persaepe adeo Saecici ardores hodie magis dubii sunt ipso Linnaeo , ut in Bromo racemoso, Chenopodio viridi, Vero-uicu maritima, Alismale natante, Arenaria media, Gallo ochrolettco, Rumicibus, Cerastiis.

0 6*. 3. Linnaeus [qui dum propriae mentis indolem depingit, ipse fatetur: Incepta opera ad finem perduxit nec inopere respexit] tardus erat in corrigendis erroribus suis, et saepe in iis ad terminos vitae perseveravit (utin Carice uliginosa). Ubi vero sese correxit, ibi tacite tantum mutavit mutanda, raro ipse id indicans.{Forsan tirones a Systemate deterrere noluit crebrius indicatis correctionibus , gnaros autem et peritos ea prioribus libris inspectisinventuros esse existimavit.] Uinc permulta ipsius synonyma hodieque dubia sunt, maxime ex prioribus operibus, et pennulta ablis botanicis ignorantur, qui unicam editionem sequi solent. Interdum adeo diagnosis ex novo specimine vel nova icone mutataest, non semper bene, ut in Ononide Cherleri, Amomo Cardamomo. Eaque res maxime videtur expetere editionem com-paratam et editionum discrepantia instructam.

10. OMISIT Linnaeus e propriis pauca genera (de quibus egimus Cap. II. sub I. 1-18.) et plures species;

ex horto Ciiffortiano inultas (83, e quibus plurimas interpretari potuimus ), item ex FI. Zeyl. (197, e quibustamen plurimae erant ipsi incognitae ), singulas e Vir. ClifF., Hort. Ups. etc. In Suecicis plautis magis sibiraetipsi confisus (testatur Carex ulig. /), pauca tantum serius omisit, exceptis Fungis 28, et duobus Lithophytis; exipsa Flora Lapponica dubiae sunt 6 vel septem. Adeo ipse, ut in Ophr. lilifolia, plantae olim descriptae:nontuemini adseripsit in Sp. pl. Sed quod e Sp. I. quoque, et maxime e S. X., tot species (hodie a botanicisignoratas, immo praetervisas) omiserit, ipsi mirati sumus. E quibus multae bonae sunt, et ex parte serius resti-tutae, ut Atragene sibirica , Mcsembr. aureum , Bombax religiosa , Phlomis italica , Ononis arvensis et pusilla.Alnus incana , Mentha verticillata etc.; aliae non explicandae, ut Phyllis indica, Rarrcria , Teucrium Pseudo-chamacpitys, Ixia alba, Panicum eynosuroides et repens; aliis vitium tacite correctum subest, ut in Mimosapurpurea S. X., quae Gleditsia est, Anagalli capensi , quae Paederota.

06*. Linnaeus longe plures, quam systematicis operibus proposui!:, plantas cogno vera t, aliena cautissime tantum recipiens.Ita v. c. in epistolis ad Burmannum multas species Burmannianas hodie minus cognitas citavit, et in diss. de herbario Amboi-