4
Praefationes Linnaeakae.
24. Prolepsis sistit Metaraorphoseos Plantarum myste-rium, quo Herbae Larva mutetur in Declaratam Fru-ctificationem; Plantae enim est producere vel Herbam fo-liosam, vel etiam Fructificationem.
Folium genuinum scmper in sinu fovet Rami multipli-cantis principium, sive actu, sive potentia tale; cumqueFolium sit natum ob hujus caussam, nec vicissim, nequitexistere Folium, nisi hoc principium perforaverit anteacorticem, e quo ortum est, licet effectus ante suam caussammanifestus.
Gemma genuina est Rami futuri compendium, in quemdemum explicabitur. Genuna semper constat Squamis, to-tidem Foliorum rudimentis, etiamnum (a futuro ramulonondum elongato) approximatis. Cumque Folia sineGemma existere nequeant, necesse est, quod Gemma lateatin sinu cujusvis squamae genunaceae, confirmante autopsia,adeoque nequit ©mnis Gemma aliud esse, quam corpus afoliis et gemmulis compositum. Sequitur itaque, quod om-nis Gemma constet Foliis cum suis Gemmulis et hae Gem-mulae similiter ex minoribus squamis et gemmulis, et sicporro usque in quintam progeniem (ut in Volvoce), necultra, confirmante metamorphosi. Ergo Ramus foliosuspraesentis anni, foetus sit ramulis omnibus per quinquen-nium prodituris, succedentibus semper novis ad extremosapices, in defoiiatorum, ad basin, locum, ut numerusquinariu perennet. Hoc fit in Arboribus , ubi medullamoratura duriori substantia lignea; in Plantis annuis autem,ubi minor resistentia corporei laxioris versus medullam,valet haec brevius, absque mora genunacea exire in Flo-res; quodcunque enim valet propulsionem Medullae augereet inciusivam vim Corporei debilitare, id promovebit Flo-rescendam.
Florem dum producat Arbor, Natura anticipabit quin-que annorum progenies, simul tum prodituras, formandoc foliis geminaceis futuri anni Bracteas , sequentis Caly-cem , insequentis Corollam , consequentis Stamina , subse-quentis Pistillum , refertum Medulla granulata Seminum,termino vitae vegetantis.
25. Florescentia sistit Plantarum Sponsalia inFlore, (cf. Sponsalia plantarum. Am. ac. 1. n. 12.) etNuptias in Anthesi.
Flos, exuta Herbae Larva, prodit Planta declarata, interna,mula et perfecta instar Innecti alligati volitantis: Coleoptrati Ca-lyce , Aluti Corolla, constantis solis Visceribus Genitalibus : Mas-culis staminibus ex Antheris Testicularibus, repletis Polline geni-tali, continente Fovillam vivificantem, et Femineis Pistillis exGerminis ovario, terminato Stigmate vulvifero , tecto pube tubu-losa, resudante Lympham genitalem.
An thesis peragitur, dum Antherae ruptae spargunt suumPollen vesiculare supra Stigma, quo efflat hoc inclusum Fovillammasculam, absorbendam a Lympha genitali feminea resudante, utcorporeum masculum addito Femineo medullari conficiat ovum, injustam maturitatem fovendum intra Ovarium.
26. Principium Fructificationis, Fundamentum Bota-nices, est aidus repetendum.
Problema: Supponas d. o. o. in primordio e simpliciprogressum ad composita; e paucis ad plura! adeoquea primo Vegetabili principio , tot tantum creasse plan-tas diversas, quot ordines Naturales. Has ordinumplautas Ipsum dein ita inter se generando miscuisse, uttotidem exorirentur plantae, quot hodie distincta existuntGenera. Naturam dein Genericas has plantas, per ge-nerationes aiubigenas (quae structuram floris non mu-tant) inter se miscuisse et multiplicasse in Species exi-stentes , quotquot possibiles , exclusis tamen e numerospecierum , ab ejusmodi generatione productis PlantisHybridis , utpote sterilibus.
Genus itaque omne est naturale, confirmante natura,saltum non faciente.
Character ergo non constituat umquam genus, sedsedulo secundum Genus naturae conficiendus est.
Plantae congeneres sunt quoad genus dignoscendaee planta declarata, cum generatio ambigena illibata re-linquat Fructificationem; sed distinguendae in specie se-cundum Herbam a sociis sororibus, diverso patre pro-ductis.
Diagnosis sic plantae consistit in affinitate Generiset in discrimine Speciei.
Nomen plantae itaque, ut utramque diagnosin indigi-tet, duplex erit: Genericvm Cognomen gentilitium — Spe-cijicum Praenomen triviale — sub hoc vero Synonymavaga authorum.
Botanicus, sequendo Classificationes, per Characte-res plantae declaratae ducitur ad Genus nominatum;per Differentias Larvae ad Speciei appellationem; indead hujus Synonyma ; ex his ad A uthores; exindead omnia, quae de objecto quaestionis, seculi beneficio,ad nos pervenere. Sic dicat ipsa planta suum Nomensuamque Historiam in tanta multitudine specierum imoindividuorum; hoc finis Botanices primus, seculi nostriinventum, in quod perficiendo desudabunt omnes Bota-nici veri.
27. Botanicus verus desudabit in augendo amabilemScientiam.
Descriptiones conficiat verbis characteristicis,Plantarum imprimis obscuriorum, rariorum .novarumque,ad normam Delineationis plantae, more C. L. filii etSchreberi in Decuriis. — Figuras, si poterit, addat,quae repraesentent Plantam perfectam , quales dedereVaillant, Dilienius , Ehret , Jacquin, Trew, Schmiedelet alii. — Differentias specilicas eruat compendiosas,propriissimasque. — S y n o n y m a authorum inquirat,imprimis selectiora; uti Hallerus. <— Genus naturalesemper Speciei praefigat, et ubi novum, Charactere na-turali definiat ex omnium partium fructificationis situ, figura,numero, proportione. — Species vagas novasque adcerta genera referat, uti Touruefort, Piumier, Browne,Jacquin. — Ordinem naturalem, ubi patet, indigi-tet. — Stationes cujusvis plantae notet, ideoque plu-res Floras, ubi licet, producat, imprimis Australes etExoticas. — Proprietates observet, quales Duratio,Seminatio, Gemmatio , Vernatio, Aestivatio, Nuptiae,Frondescentia, Calendarium, Horologium, Somnus, Qua-litates. — Usus addat: quales usus Natur a e (PanisPandoraeque) , Medicus , Oeconomicus etc. etquaecunque in his cedant imprimis in gloriam Authoris etin commodum generis Humani, ut posteri demum obam-bulent in serena luce.
Botanopiiili Fallaces, Ephebi, Hirquitallientes: Le-ges Artis proclamant, antequam Naturales didicere: —Absonos extollunt, Praestantiores rodunt zelo stomacho-so:— Compilant furtim aliena, propria vix detegunt: —Grano eruditionis reperto stentorii ebuccinant: — Generaemale assumtis lacerant, multiplicant: — Methodum natura-lem sibi notam crepant.
Dedisti mihi Domine artem,
meam mercedem, et in illa laudabo nomen Tuum.
Uavi d. (S. X. XII.)
DELINEATIO PLANTAE 1 ).
I. THEORIA.
Genus. Nomen selectissimum — Character naturalis,essentialis, artificialis — Classis Ordoque Systematis prae-stantissimi — Ordo naturalis demonstrandus.
Species. Nomen triviale — Differentia specifica de-monstranda: certissima, brevissima — Synonyma e de-scriptione s. figura selecta; vernacula.
Critica. Etymologia nominis generici, specifici — In-ventor cum tempore — Eruditio Historica, Critica, An-tiqua.
II. DESCRIPTIO.
Radix duratione annua, biennis, perennis —figura a. fibrosa,' ramosa, fusiformis, praemorsa —
1) l ' S. XII. XIII. et (paucis mutatis) S. X. — S. XII.notulam add.: „I)escriptiones Fundamentales secundum hanc de-lin. Plantae dederunt Linnd filius etl). Schreberus in suis decuriis. “