VIII
PROOEMIUM.
siae; quorum nonnullas tantum descriptiones integras hiciteravi, prae aliis nominanda scripta celeberr. Miquelii, A.Grayi, Grisebachii, Schlechtendalii, aliorumque, quorum no-mina excerpta ipsa certe optime dilucidabunt, de caeterisdenique descriptionibus novis ut supra dixi nomine tantumcum indicatione fontium litteralium sedemque earum natalemquo usque potuerim adnotavi.
Quod et illa genera et species jam prius publicata sae-pius denuo mihi adnotanda mihi videbantur, quae in scriptisdecennii supra memorati additamenta v. mendata receperuntgraviora, v. in monographiis gravioribus v. nomen v. sedemsystematicam mutaverint, certe nemo vituperabit. — Iconesrecentiores et hisce collectaneis ut pfioribus voluminibus ad-dendas semper curavi, quae attamen me fugerint, ut suppleantex Iconum locupletissimo Indice Pritzelii, cujus pars alteranuperrime (anno 1866) in lucem apparuit, lectores benevoliinstanter a me rogantur. —
In Polypetalis collectanearum ordinandis, sequutus sumordinem quem consequuti sunt celeberrimi auctores Benthamet Hooker in opere nuperrime ab illis edito „genera plan-tarum quorum dispositionem systematicam tum in familiis,tum in tribulus singulis saepius valde ab aliis scriptoribusvalde discedentem semper hic reiteravi.
In caeteris familiis ordinem Decandolleanum et End-licherianum jam in prioribus voluminibus semper adhibitumretinui, in omnibus autem numeris ac citationibus frequen-tissimis ad prodromum Decandolleanum et genera plantarumEndlicheri referre nunquam omisi.
Si usque ad Monocotyleas in fasciculis hisce progredien-das mihi contigerit, in Orchideis et Gramineis amplius elabo-randis adjuvationes amicorum Reichenbachii et Andersonii utin Annalibus prioribus non defuturas certe confido.