PROOEMIUM.
Hosce fasciculos sequentes sub modestiori titulo „Addendaad litteraturam botanicam decennii nostri recentissimi perannos 1856—1866 continentia" in lucem publicam progre-diendos curavi — nam certissima mihi enata est persuasio,non esse unius hominis nec imo hominis aegrotantis Annalesscribere botanicos, qui tum diagnoses plantarum novarumipsos tum systematicae botanicae recentiorum temporum in-crementa innumerabilia, quotidianis adhuc semper adhucfluctuationibus semper commota, integritate quadam et ordinesystematico inter se conjuncta amplecterentur. Nec certemihi est nec fuit tanta arrogantia, ut tanti incepti, quod tan-tum viribus unitis ac viris summa intelligentia exstructiscontingere possit, me unquam crediderim parum.
Tamen officio quodam me constrictum putavi, collectaneaquae non sine diligentia per aliquot annos digessi, non peni-tus in scriniis latitare, sed quo possim insererem ordine syste-matico, ut quaerentibus facilius sint aditura: quamquam scioet collectanea ipsa et indices illi ad litteraturam botanicamdecennii supra laudati spectantes valde adhuc remansissemanca, propter artuum et virium invaliditate quae jam perlongum temporis spatium aditum ad bibliothecas mihi red-didit difficillimum, pro tempore penitus offendit. Quorum exscriptis descriptiones novas omnes et integras desumpsi, praeomnibus hic denomino: Diagnoses pl. cl. Boissieri; fragmentaphytographiae Ferd. Mulieri, et Buhsei pl. Caucasi et Per-